Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 7, Letter 7
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 7.7.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quod fieri plane cupimus, si quae scribimus, impleantur. Nullus stupeat servatum bactenus nos nunc solvisse silentium, cum prudentissimi Salomonis ista VOX personet: Tempus loquendi, et tempus tacendi (Eccles. III). Quia taciturnitatem præsens tempus expugnat: nam inter cætera quae accidunt, silere, nec fidei stimulis excitari, magni constat esse fastidii. Quippe ubi religionis reverentia et summa concutitur, aptum juxta divinam Scripturam (Luc. XXII) dicere, eos qui sunt mites, debere esse pugnaces. Siquidem et spiritualis quædam Deo accepta congressio inde et laudabiliter universa tolerat, ne quisquam a divina caritate separetur, et vos quidem docere quod doccatis, grave onus pudoris, sed necessarium et utile tales admonere: nec enim congruum illis religiosæ afferre dogmata disciplinae, a quibus institutionis ipsius exspectatur plena perfectio.