Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 8, Symmacho Paræ Oblati Ab Ægidio Abbate, Et Messiano Notario, De Privilegiis Eccl…
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 8
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum in omnibus Ecclesiarum pontificibus, quæ in toto orbe diffusæ sunt, apostolica sedes, sibimet vindicat principatum, et synodalibus decretis firmior ejus præcellit auctoritas; tantum potestatis suae provisione dudum a sese concessa debet inconcussa servare, quatenus Arelatensis Ecclesia fruatur privilegiis suis. Quae nunc per antistitem Cæsarium seriem suae petitionis insinuat, et quam bactenns habuit potestatem vestra deposcit auctoritate firmari; ut quod veneranda sedes quondam perenni sanctione custodiri præcepit, et pragmaticis specialiter decreta sunt constitutis, beatitudinis vestræ præceptis a iis etiam nunc confirmet aucto. ntas. Aquensis etiam civitatis episcopum sanctitatis vestræ moneri praecipite constitutis, ut dum a metropolitano antistite Ecclesiae Arela ensis ad synodale conc lium fuerit evocatis, vel aliqua ordinationis causa eum sibi postulet religio divina necessarium, minime venire frustretur; quatenus ea quae longævis saCculis priscorum sanxit auctoritas, vobis praesulibus præsenti futuræque ætati inviolata serventur. Data ab Ægidio abbate et Messiano notario.