Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 9, Letter 9
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 9.9
Unproofread scanNot analysed yet
Dilectissimo fratri Cæsario Symmachus. Qui veneranda Patrum statuta custodit, amicum se absolutæ religionis ostendit; et qui providet ut locum excessibus non relinquat, demonstrat se de bono gratiæ cogitare. Rationabile est ut sancta Arclatensis Ecclesia propriis privilegiis perfruatur; et quod vetustas præstitit, et Patrum auctoritas roboravit, nova non debet violare præsumptio. Sic tamen, ut cæterarum Ecclesiarum privilegia temporibus acquisitu non titubent: quia nec potest ex parte firmum esse quod generalitatis tangit injuriam. Manentibus siquidem his quæPatrum constituta singulis Ecclesiis concesserunt, decernimus ut circa ea quæ, tam in Galliae quam in Hispaniæ provinciis, de causa religionis emerserint, solertia tuæ fraternitatis invigilet: ct si ratio poposcerit præsentiam sacerdotum, servata consuetudine, unusquisque tuæ dilectionis admonitus auctoritate conveniat: et si Dei adjutorio controversia incidens amputari potuerit, ipsius hoc meritis applicemus: alioquin existentis negotii qualitas ad sedem apostolicam te referente perveniat, ut cunctis ordine suo peractis, unde inimicus bonilatis sibi blandiatur, locum invenire non possit. Igitur, quemadmodum supra diximns, per singulas ecclesias beneficia quæ sunt diu custodita serventur. Et si tam Ecclesiae Aqnensis antistes, vel alius quilibet, metropolitano pontifici juxta canonum definitionem vocatus obtemperare noluerit, noverit subdendum sc, quod non optamus, ecclesiasticæ disciplinæ. Et in hac parte magnopere te volumus esse sollicitum, ut si quis de Gallicana vel Hispania regionibns, ecclesiastici ordinis atque officii, ad nos venire compulsus fuerit, cum fraternitatis tuae notitia iter peregrinationis arripiat: ut nec honor ejus per ignorantiam aliquam contumeliam patiatur, et ambiguitate depulsa a nobis animo securo in communionis gratiam possit admitti. Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data III idus Junias, Flavio senatore viro clarissimo consule (Anno Chr. 514).