Latin
Letter 9
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 11.3
Unproofread scanNot analysed yet
Facit hoc nimia remissio consacerdotum nostrorum, qui pompam multitudinis quaerunt, et putant ex hac turba aliquid sibi dignitatis acquiri. Hinc passim numerosa popularitas etiam his locis, ubi solitudo est, talium repetitur, dum paroecias extendi cupiunt, aud quibus aliud praestare non possunt, divinos ordines largiuntur. Quod oportet districti semper esse judicii. Rarum est enim omne quod magnum est. Cap. II. —4. Proinde nos, ne quid meritis dilectionis tuae derogaremus, ad te potissimum scripta direximus, quae in omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum facies ire notitiam, non tantum eorum qui in ea provincia sunt, sed etiam qui vicinis dilectioni tuae provinciis adjunguntur. Sciet quisquis hoc postposita Patrum et apostolicae sedis auctoritate neglexerit, a nobis districtius vindicandum; ut loci sui minime dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat, post tot prohibitiones, impune tentari. Contumeliae enim studio fit, quidquid interdictum toties usurpatur (Nicolaus I, epist, at. 40, n. 4). Cap. III. —5. Haec autem (Dist. 77, c. 2; Rabanus de instit, cleric, lib, i, c. 13) singulis gradibus observanda sunt tempora. Si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, inter lectores usque ad vicesimum aetatis annum continuata observatione perduret. Si major jam et grandaevus accesserit, ita tamen, ut post baptismum statim, si divinae militie desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas quinquennio teneatur: exinde acolythus vel subdiaconus quatuor annis; et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat; in quo ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, haerere debebit. Exinde suffragantibus stipendiis, per lot gradus datis propriae fidei documentis, presbyterii sacerdotium poterit promereri. De quo loco, si eo illum exactior ad bonos mores vita produxerit, summum pontificatum sperare debebit. Hac tamen lege servata, ut neque digamus, neque poenitens, ad hos gradus possit admitti. Sane, ut etiam defensores ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supra dicti observatione teneantur, si meruerint esse in ordine clericatus. Data ix kalendas Martias (Anno 418, Februar. 21) DD. NN. Honorio xii et Theodosio viii augustis consulibus.