Latin
Letter 10
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 12
Unproofread scanNot analysed yet
Adversus Proculi ausus et illicitas ordinationes. Zosimus Patroclo episcopo Arelatensi. Cum et in praesenti cognoveris, et frequentibus a nobis litteris ipse sis monitus, ut auctoritate metropolitani, quam libi apostolicae sedis pronuntiatione firmavimus, Proculi ausibus conatibusque illis, quibus adhuc se putat aliqua posse turbare, hujus rei oppressu occurreres, renitens rigore censuraque, quam pro regularum contirmatione susceperas, quippe cum et libi nostrum delegatum nosses officium, et illum scires esse damnatum: miror quid post ista Proculo liceat, aut vacet illa, quae consueverat, aut pejora committere. Cur non putat unde istam habeas potestatem tuam, frater charissime, ut censuerimus, censeamusque, quicumque ex illis ad nostras regiones veniunt, sine tua non suscipiendos esse formata, nec probandum quem non in provincia positus ipse probaveris? Post istam esse delegationem ad nos rumor advenit, Proculum quasi consuetis ludere et uti moribus suis, junxisse sibi quosdam idoneos turbationibus homines, et post illa quae illi interdiximus ordinasse. Sed sciant quibus hanc epistolam volumus in notitiam pervenire, suscipi se nullatenus posse, qui aut contra regulas repente, aut postquam illi interdiximus, sunt ordinati. Data nonas Martias (Ann. 418, Martii 5), Honorio xii et Theodosio viii augustis consulibus.