Latin
Letter 3
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 5.6
Unproofread scanNot analysed yet
Doceat nos terrena moderatio, quae saecularibus arbitriis et causis primum de ipsis judicibus eligendis repudiandisque sit, et quanta cunctatio; quot interpositio dilationes; quoties inhibita comperendi…tio (V. Cod. Th. lib. ti, tit. 6 et 7); etiam sub ipso fine certaminis ampliare judicia cum innocenti reo (Ibid. lib. ix, tit. 36). Confugitur ad mare et transmarina documenta, ut fides quat in praesenti plerumque arctioribus strangulatur angustiis, saltem eminus veniat· Haec omnia mentior, nisi in patrocinium tuendae innocentiae reperta sint. Tolerabilius est enim innocentem quemlibet tardius inveniri, quam cito pro nocente damnari.