Latin
Letter 3
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 5.7
Unproofread scanNot analysed yet
Grave fuit Lazaro et Heroti litterarum suarum pedissequos esse. An nesciebant, dilectionem vestram ad sedem apostolicam relaturam? Huc certo calumniae compendio navigassent. Ubi de episcopatu ambiendo agitur, maria terrasque lustrant, nec ulla suffragia praetermittunt. Ubi vero innocentium fama percellitur, otiosi et delicati sive accusatores sive testes (in utroque enim fallentibus nomen infame est), in cubilibus et lectulis suis litteris abutuntur; et totam Africam, universumque tranquillum catholicae serenitatis innubilant ad libidines suas duae pestes. Ante tribunal Christi omnes subimus: nemo illic abesse poterit, nec Domini, cujus immensitas omnibus locis ac rebus intervenit, declinare judicium.