Latin
Letter 4
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 6.1
Unproofread scanNot analysed yet
De Urso et Tuentio episcopis illicite ordinalis, ut nusquam in Ecclesias communione suscipiantur. Zosimus Aurelio et universis episcopis per Africam constitutis, universis episcopis per Gallias et septem provincias constitutis, universis episcopis per Hispaniam constitutis, a pari. Cum adversus statuta patrum venitur, non tantum illorum prudentiae atque sententiae, qui in aevum victura sanxerunt, sed ipsi quodam modo fidei et catholicae disciplinae irrogatur injuria. Quid enim tam sanctum atque venerabile est, quam penitus non exorbitare ab itinere majorum, quorum canonica statuta veluti quaedam fundamenta sunt ferendis fidei jacta ponderibus? Sed nihil minus ab Urso et Tuentio, quorum unus assidua sedis hujus medicina curatus, ad emendati erroris pervenire non potuit sanitatem; alter vero ante aliquot annos objecta criminatione submotus, sicut civium scripta testantur vel ingesta [Forte, ut gesta] docuerunt, etiam ab eo ipso gradum summi sacerdotis accepit, a quo fuerat ante damnatus. Caecus error in utroque, ut quod est potissimum in omnibus, nec velit aliorum de Tuentio, nec suam de Urso tenere sententiam.