Latin
Letter 3
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 5.8
Unproofread scanNot analysed yet
Si Deo nostro cordi fuit; propter oves perditas Verbum carnem fieri, el ex Domino formam servientis induere, ut diu interceptam redderet libertatem: sit vobis gaudium, eos quos falsi judices criminabantur, agnoscere a nostro corpore et catholica veritate numquam fuisse divulsos. Certe boc, quod vestra exspectatio desiderabat, eluxit, ut damnanda damnarent, et sequenda sequerentur. Si paterfamilias reditu filii gratulabatur, qui mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Lucae xv, 32); et jubebat in usum ejus stolam mundam, hoc est insigne candidae mentis afferri, et vitulum saginatum; quantum haec uberior exsultatio est fidei, non mortuos esse, nec periisse, de quibus falsa vulgata sunt? Misimus igitur ad dilectionem vestram exemplaria scripturarum, quas Pelagius misit: quarum lectionem non ambigimus parituram esse vobis in Domino de absoluta ejus fide laetitiam. Data xi kal. Octobris (Septemb. 21).