Latin
Letter 6
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo licet sola, quae in sede apostolica habita sunt, potuissent gesta sufficere; tamen etiam hac te auctoritate constringimus, ut praesumptioni tuae, quam extulisse contra veterem consuetudinem videbaris, modum noveris justae praescriptionis indictum, neque aestimes tibi ulterius pontificatum de ordinandis sacerdotibus vindicandum: cum hoc videas Arelatensis episcopo civitatis et per apostolicam sedem, et per sancti Trophimi reverentiam, et per veterem consuetudinem, et nostra recenti evidentissima definitione deferri. Si quid contra haec, frater charissime, quae a nobis sunt sub Dei judicio statuta, tentaveris: non solum quos faciendos credideris, episcopatum oblinere non possint, sed etiam ipse catholica communione discretus, sero de illicitis praesumptionibus ingemiscas. Data vi kalendas Octobris (Anno 417, Septem. 26) Honorio augusto xi et Constantio ii consulibus.