Latin
Letter 7
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 9.1
Unproofread scanNot analysed yet
Metropolitani dignitas a Proculo usurpata, Patroclo asseritur. Ipsius est-cuivis de Galliae clero formatas dare. Ordinationes praecipites ac per saltum vetantur. Zosimus Patroclo episcopo Arelatensi. Quid de Proculi damnatione censuerim, tenet conscientia tua, cum meo interesses examini: nec te gestorum nostrorum aucioritas latet vel scriptorum quae de ipsius damnatione per terrarum diversa direximus. Unde metropolitani in te dignitatem atque personam etiam apostolicae sedis auctoritate considera: in quem furtive locum per indebita a synodo Proculus usurpatum irrepserat. Quicumque igitur ex Gallicanis unde unde regionibus veniunt sub quovis ecclesiastico nomine vel gradu, formatas per te commoniti ad nos mittendas esse cognoscant: alioquin sibi imputabunt, si inefficaciter, hac solemnitate postposita, te inconsulto ad nos venire tentaverint: quod ab episcopis usque ad ultimum ecclesiasticorum gradum observari conveniet, frater charissime.