Latin
Letter 7
Pope Zosimus, Epistolae Et Decreta 9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia nonnulli ex quacumque militia se ad Ecclesiam conferentes (V. epist, 9, n. 1), statim saltu quodam summatem locum religionis affectant, qui gradatim per ecclesiastica stipendia venientibus explorata solet discussione differri: ideirco quoniam in nonnullis factum infirmare non possumus, si qui jam ordinati sunt, in eo gradu, ad quem saltu subito pervenerunt, perdurare debebunt. Si enim Apostolus neophytum sacerdotio non slatim cumulari jubet (I Tim. iii, 6), et hoc idem canonum statuta sanxerunt (Nicaen, can. 2); boc addimus nostra sententia, ut quisquis de caetero vel summo sacerdotio, vel presbyterii gradu vel diaconatus crediderit cumulandum, sciat et se gradus sui subire jacturam, nec in illum valitura esse quae contulit: ut saltem ab ordinatione praecipiti metus i te summoveat, quos examinata discussio coercere debuisset. Scripta nostra in omnium facies notitiam pervenire; ut ne hoc quidem ipsum libi, quod omnibus interdictum est, licere cognoscas. Data vi kalendas Octobris (Die 29 Sept. ann. 417) Honorio xi et Constantio ii consulibus.