Latin
Lines 1.136-1.185
Poree, Charles Poree (1676-1741) 1.136-185
Not analysed yet
IRENAEUS.
Quid ergo mali tantum admisit Eugenius? aut quo nomine accusandus venit? quid fecit?
PATRICIUS.
Fecit, fecit. . . nescio.
IRENAEUS.
An te non reveretur ut decet? an paterna detrectat imperia?
PATRICIUS.
Si detrectaret, ah. . . non ferret impune.
IRENAEUS.
An familiaritatibus se applicuit malis? an convivatur? an ludit?
PATRICIUS.
Utrum ad improbos se adjunxerit haud scio.
IRENAEUS.
Atqui tamen id scire oportuit.
PATRICIUS.
Convivari quidem et ludere non puto; deest enim pecunia.
IRENAEUS.
Nihilne das pecuniae?
PATRICIUS.
Oh! nihil plane.
IRENAEUS.
Nihil! istud non probo, scio pecuniam esse plurimi irritamentum mali: neque profundendam temere in adolescentum manus. At neque deneganda omnino est; sed modice suppeditanda, ut aequales inter liberaliter vivant, atque utendo discant uti. Itaque auctor tibi ego sim. . .
PATRICIUS.
Apage te cum tuis consiliis. Sunt illa quidem optima, sed alteri serva, vel tibi.
SCENA III.
CASTOROPOLA, PATRICIUS, IRENAEUS.
CASTOROPOLA.
Petasos affero, Patrici, quos et quales imperasti.
PATRICIUS.
Ostende, Castoropola.
CASTOROPOLA.
Vide.
PATRICIUS.
Quos et quales imperavi scilicet.
CASTOROPOLA.
Omnino. Alterum postulasti nudum et inornatum, densum et bene stipatum, qui aetatem et senium ferre possit: hic talis est.
PATRICIUS.
He! fortasse quidem. alter vero. . .
CASTOROPOLA.
Alterum voluisti nitidum, elegantem, et splendide ornatum. Talem istum exhibeo.
PATRICIUS.
Elegantius quid volui et splendidius.
CASTOROPOLA.
Nihil in urbe, vel in aula elegantius videris aut splendidius. Istam intuere cristam mollem, patulam, comantem, niveam, istum contemplare limbum auro contextum purissimo, punctis distinctum eminentibus, et opere hispanico denticulatum. An non probas?
PATRICIUS.
Non plane improbo; sed vereor ne iste pileus ornando Philotae capiti non sit idoneus satis.
CASTOROPOLA.
Ne verere: si dubitas, in ejus capite experire.
PATRICIUS.
In meo prius experiar capite. Petasum suo imponit capiti. Quid censes, Irenaee? an iste petasus me ornat satis?