Latin
Lines 1.320-1.371
Poree, Charles Poree (1676-1741) 1.320-371
Not analysed yet
PATRICIUS.
Operam ipsi meam promitte, si quid illic ejus causa praestare potero. Sed me admoneat ocius quid velit: nam proficiscar brevi.
IRENAEUS.
Aut ille admonebit statim, aut ego quam primum admonebo.
SCENA VII.
PATRICIUS, NEOPHILAX.
PATRICIUS.
Accede, Neophilax, accede proprius et ausculta.
NEOPHILAX.
Ad omnia me promptum vides.
PATRICIUS.
Liberos a quindecim diebus tibi moderandos tradidi.
NEOPHILAX.
Non est, opinor, quod te facti poeniteat.
PATRICIUS.
He! nondum quidem. Ego te unum elegi e multis. Hoc non ignoras.
NEOPHILAX.
Neque ignoro, neque sum immemor.
PATRICIUS.
Causa deligendi fuit, quod te prae caeteris candidum et apertum in dictis credidi.
NEOPHILAX.
Honorifice de me sentis, et vere.
PATRICIUS.
Neque vero adulatores fero.
NEOPHILAX.
Neque vero sunt ferendi.
PATRICIUS.
Neque illos parentes ineptos et stolidos probo, qui mira de liberis audire amant, quia ipsi mira praedicant.
NEOPHILAX.
Neque vero sunt probandi.
PATRICIUS.
Loquere igitur aperte et candide; an satisfaciunt liberi?
NEOPHILAX.
He, he. . .
PATRICIUS.
Age, dic, ne dubita. Philotas nonne sedulus in officiis et diligens.
NEOPHILAX.
Imo nulli magistro satisfacit, nihil audit, nihil attendit, nihil capit.
PATRICIUS.
Tanto melius, tanto melius. Ista levitas signum habet vividi et acris ingenii. Ego sic eram, cum id essem aetatis. Eugenius autem quid?
NEOPHILAX.
Eugenius totum se tradit magistris et artibus. Ille scribendo manum exercet, legendo mentem excolit, historiae dat operam, Geographiae, Philosophiae, Mathematicis. . .
PATRICIUS.
Satis est, satis est. Philotas nonne vita et moribus suavis, honestus, integer?
NEOPHILAX.
Imo procax, petulans, fraeni impatiens; amans sui plus aequo, et male metuo. . .
PATRICIUS.
Ne metue. Defervescent paulatim adolescentiae cupiditates et velut generosa vina, cum deferbuerint, mitescent. Eugenius vero?
NEOPHILAX.
Eugenio nihil suavius est in agendo. In loquendo prudens, urbanus, verecundus. . .
PATRICIUS.
Hon. . . das mihi verba, Neophilax; neque de Philota, neque de Eugenio vera loqueris.