Latin
Lines 1.372-1.429
Poree, Charles Poree (1676-1741) 1.372-429
Not analysed yet
NEOPHILAX.
De utroque vera loquor. Illud addam de Philota, ipsum absenti tibi male aliquando dicere, et reverentiam patri debitam violare dictis et jocis. Frustra moneo, arguo. . . ridet me. . .
PATRICIUS risum Neophilactis imitatur ridicule.
He, he, he. Ridet te.
NEOPHILAX.
Minatur etiam, et me onerat conviciis.
PATRICIUS.
Vellem te quoque plagis onerasset, et parum abest. . .
NEOPHILAX.
Heu! quid ita?
PATRICIUS.
Quia maledictus es, calumniator, sycophanta.
NEOPHILAX.
Ista non merui nomina, neque is ego sum qui. . .
PATRICIUS.
Tu scilicet coram me filio maledicas meo.
NEOPHILAX.
Vera audire voluisti, vera audivisti.
PATRICIUS.
Abi, et liberos ad me mitte.
SCENA VIII.
PATRICIUS solus.
Ah! nimium jam sentio. Philotae parantur insidiae. Irenaeus, Neophilax inter se congruunt ambo illum ut in suspicionem et invidiam vocent apud patrem. Sed nil agunt. Non sic luditur Patricius; quo magis de filio detrahent, hoc erit carior mihi. Amorem conantur meum restinguere, et accendunt magis.
SCENA IX.
PATRICIUS, EUGENIUS.
PATRICIUS.
Quis ille restitat ad januam? ingredere, fili, ingredere. Quo pergis, Eugeni?
EUGENIUS.
Nonne jubes ingredi, pater amantissime.
PATRICIUS.
Non te, sed filium.
EUGENIUS.
Ignosce errori. Vocatum me credideram: ipse me Neophilax nomine advocavit tuo.
PATRICIUS.
Te alloquar modo, sed Philotam prius.
EUGENIUS.
Ubi voles, adero, pater carissime, et mandata tua excipiam lubens.
PATRICIUS cum motu indignationis. .
Eh! . . .
SCENA X.
PHILOTAS, PATRICIUS.
PATRICIUS.
Accede, nate, patris amplexum pete.
PHILOTAS a parte.
Ah! quam es importunus!
PATRICIUS.
Quid ais, mea vita?
PHILOTAS.
Timeo ne sim importunus.
PATRICIUS.
Patri injuriam facis, fili suavissime; assideamus. Quomodo vales, delicium meum?
PHILOTAS.
Non male.
PATRICIUS.
Quid hoc est? ut ornatus es? cur non habes linteolum elegantius, quo fauces et collum protegas?
PHILOTAS.
Non.. .
PATRICIUS.
Emendum curabo, mea lux, placetne iste petasus, quem tibi comparavi modo.