Latin
Lines 1.712-1.742
Poree, Charles Poree (1676-1741) 1.712-742
Not analysed yet
PATRICIUS.
Jam intelligo quis tibi debitor, et qua in re fidem fefellerit. Sed dignam meritis mercedem tulisti. Aliter instituendus erat filius, nec amore malo perdendus.
IRENAEUS, a parte, ad Philostorgum.
O coecitatem animi! verum an caeteris rebus satisfacit? an probe vivit?
PHILOSTORGUS.
Imo, nec rei, nec famae parcit, atque illud ipsum est, quod me cruciat maxime. Quamdiu fuit aetas tenerior, semina virtutum neglexi animo ejus immitere, ratus id me commodius facturum, cum adlevisset; veritus praeterea, ne, quod aiunt fieri, praematura virtus vim hebetaret ingenii.
IRENAEUS.
Quasi vero noceat ingenio virtus, neque altera cum altero possit adolescente consistere; sed nihil egisti quod non parentes faciant plerique. Liberorum corpora magis curant, quam ingenium, ingenium, magis quam mores. A teneris unguiculis formatur puer ad molle quoddam, et effoeminatum vivendi genus.
PATRICIUS.
Attendis.
PHILOSTORGUS.
Attendo.
IRENAEUS.
Vix pedibus insistit, vix balbutit, cum jam docetur blanditias dicere, lepide garrire, molliter cantitare, multa quaerere, multa audire. Parco pluribus. . . Interea virtutum nulla sit mentio. Et miramur quid sit quod adolescentes hodie sint vitiosiores ante duodecimum aetatis annum, quam olim ante vigesimum forent. Facit hoc non ingenium maturius, ut vulgo creditur, sed institutio pejor.
PATRICIUS.
Vera loquitur.
IRENAEUS.
Neque id peccatum adeo matrum est; ut non sit etiam patrum, qui matribus ipsis molliores sunt aliquando et remissiores.
PATRICIUS.
Ita profecto.
PHILOSTORGUS.
Hic me adumbrari sentio.
IRENAEUS.
Sed ut ad natum revertamur tuum, quid tandem contigit, Philistorge?
PHILOSTORGUS.
Id contigit, quod his solet adolescentibus contingere, qui, excusso omni fraeno, se suis tradidere libidinibus.
PATRICIUS.
Id sane dolendum est, sed jam dixi tibi, et iterum dico, tales sunt liberi, quales a puero finxeris.
PHILOSTORGUS.
Tibi debeo plurimum, Patrici, qui sic in partem dolorisn veneris.
PATRICIUS.