Latin
1.20 to 1.24
Professio Contra Priscillianum, Professio contra Sectam Priscilliani 1.20-24
Not analysed yet
Item Isonius nuper baptizatum se a Symphosio et episcopum factum, hoc se tenere quod in praesenti concilio Symphosius professus est, esse respondit. Vegetinus vero olim ante Caesaraugustanum concilium episcopus factus, similiter libros Priscilliani cum auctore damnaverat; ut de caeteris acta testantur, de quibus qui consuluntur episcopi iudicabunt. Herenias clericos suos sequi maluerit, qui sponte nec interrogati Priscillianum catholicum sanctumque martyrem clamassent, atque ipse usque ad finem catholicum hunc esse dixisset persecutionem ab episcopis passum. Quo dicto omnes sanctos iam plurimos quiescentes, aliquos in hac luce durantes, suo iudicio deduxerit in reatum. Hunc cum his omnibus, tam suis clericis quam diversis episcopis, hoc est, Donato, Acurio, Emilio, qui ab eorum professionibus recedentes, maluissent sequi consortium perditorum, decernimus ab sacerdotio submovendum: quem constaret etiam de reliquis verbis suis convictum per tres episcopos, multos quoque praesbyteros sive diacones, cum periurio esse mentitum. Vegetinum autem, in quem nulla specialiter dicta fuerat ante sententia, data professione quam synodus accepit, statuimus communioni nostrae esse reddendum. Paternum, scilicet pro catholica fidei veritate et publicato haeresis errore, libenter amplexi, ecclesiam in qua episcopus fuerat constitutus tenere permisimus, recepturi etiam in nostram communionem cum sedes apostolica rescripserit. Reliqui qui ex provincia Gallaecia ad concilium non venerunt, et in Symphosii semper communione durarunt, acceptam formam a concilio missam si subscripserint, etiam ipsi in caelestis interim pacis contemplatione consistant, expectantes pari exemplo quid papa qui nunc est, quid sanctus Simplicianus episcopus Mediolanensis reliquique ecclesiarum rescribant sacerdotes. Si autem subscriptionem formae quam misimus non dederint, ecclesias quas detinent non retineant; neque iis communicent qui reversi de synodo datis professionibus ad suas ecclesias reverterunt. Sane Vegetinum solum cum Paterno communicare decrevimus. Symphosius autem senex religiosus, qui quae egerit supra scripsimus, in ecclesia sua consistat, circumspectior circa eos quos ei reddemus futurus: inde expectabit communionem unde prius spem futurae pacis acceperat.