Latin
1.25 to 1.27
Professio Contra Priscillianum, Professio contra Sectam Priscilliani 1.25-27
Not analysed yet
Quod observandum etiam Dictinio et Anterio esse decrevimus. Constituimus autem ut priusquam illis per papam vel per sanctum Simplicianum communio redditur, non episcopos ab illis, non praesbyteros, non diacones ordinandos; ut sciamus si vel nunc sciunt, sub hac conditione remissi, tandem synodicae sententiae praestare reverentiam. Meminerint autem fratres et coepiscopi nostri enixe excubandum ne quis communione depulsus collectiones faciat per mulierum domos, et apocrypha quae damnata sunt legant, ne communicantes his pari societate teneantur. Quoniam quicumque hos susceperint, certum est eos etiam graviori sententia retinendos esse. Fratri autem nostro Ortygio ecclesias de quibus pulsus fuerat pronunciavimus esse reddendas.