Latin
1.5
Prosperus, Epistola ad Augustinum 1.5
Not analysed yet
[3] Haec enim ipsorum definitio ac professio est: Omnem quidem hominem Adam peccante peccasse; et neminem per opera sua, sed per Dei gratiam regeneratione salvari; [69B] universis tamen hominibus propitiationem quae est in sacramento sanguinis Christi sine exceptione esse propositam; ut quicumque ad fidem et ad baptismum accedere voluerint, salvi esse possint. Qui autem credituri sunt, quive in ea fide, quae deinceps per Dei gratiam sit juvanda, mansuri sunt, praescisse ante mundi constitutionem Deum, et eos praedestinasse in regnum suum, quos gratis vocatos, dignos futuros electione, et de hac vita bono fine excessuros esse praeviderit. Ideoque omnem hominem ad credendum et ad sperandum divinis institutionibus admoneri, ut de apprehendenda vita aeterna nemo desperet, cum voluntariae devotioni remuneratio sit parata. Hoc autem propositum vocationis Dei, quo vel ante mundi initium, vel in ipsa conditione generis humani, eligendorum [69C] et rejiciendorum dicitur facta discretio, ut, secundum quod placuit Creatori, alii vasa honoris, alii vasa contumeliae sint creati, et lapsis curam resurgendi adimere, et sanctis occasionem teporis afferre: eo quod in utraque parte superfluus labor sit, si neque rejectus ulla industria possit intrare, neque electus ulla negligentia possit excidere. Quoquo enim modo se egerint, non posse aliud erga eos quam Deus definivit, accidere: et sub incerta spe cursum non posse esse constantem; cum si aliud habeat praedestinantis electio, cassa sit annitentis intentio. Removeri itaque omnem industriam, tollique virtutes, si Dei constitutio humanas praeveniat voluntates: et sub hoc praedestinationis nomine, fatalem quamdam induci necessitatem; [69D] aut diversarum naturarum dici Dominum conditorem, si nemo aliud possit esse quam factus est. Utque brevius ac plenius quod opinantur exponam, quidquid in libro hoc ex contradicentium sensu sanctitas tua sibi opposuit, quidquid etiam in libris contra Julianum ab ipso sub hac quaestione objectum potentissime debellasti, hoc totum ab istis sanctis intentiosissime conclamatur. Et cum contra eos scripta beatitudinis tuae validissimis et innumeris [70A] testimoniis divinarum Scripturarum instructa proferimus, ac, secundum formam disputationum tuarum, aliquid etiam ipsi quo concludantur astruimus; obstinationem suam vetustate defendunt, et ea quae de Epistola apostoli Pauli Romanis scribentis ad manifestationem divinae gratiae praevenientis electorum merita proferuntur, a nullo umquam ecclesiasticorum ita esse intellecta ut nunc sentiuntur affirmant. Cumque ut ipsi ea exponant secundum quorum velint sensa deposcimus, nihil se profitentur invenisse quod placeat, et de his taceri exigunt quorum altitudinem nullus attigerit. Eo postremo pervicacia tota descendit, ut fidem nostram aedificationi audientium contrariam esse definiant; ac sic etiam si vera sit, non promendam: [70B] quia et perniciose non recipienda tradantur, et nullo periculo quae intelligi nequeant conticeantur.