Latin
1.6 to 1.7
Prosperus, Epistola ad Augustinum 1.6-7
Not analysed yet
[4] Quidam vero horum in tantum a Pelagianis semitis non declinant, ut cum ad confitendam eam Christi gratiam quae omnia praeveniat merita humana cogantur, ne si meritis redditur, frustra gratia nominetur; ad conditionem hanc velint uniuscujusque hominis pertinere, in qua eum nihil prius merentem, quia nec existentem, liberi arbitrii et rationalem gratia Creatoris instituat, ut per discretionem boni ac mali, et ad cognitionem Dei, et ad obedientiam mandatorum ejus possit suam dirigere voluntatem, atque ad hanc gratiam qua in Christo renascimur pervenire, per naturalem scilicet facultatem, petendo, quaerendo, pulsando: ut ideo accipiat, ideo [70C] inveniat, ideo introeat, quia bono naturae bene usus, ad istam salvantem gratiam initialis gratiae ope meruerit pervenire. Propositum autem vocantis gratiae in hoc omnino definiunt, quod Deus constituerit nullum in regnum suum nisi per sacramentum regenerationis assumere, et ad hoc salutis donum omnes homines universaliter, sive per naturalem, sive per scriptum legem, sive per evangelicam praedicationem vocari: ut et qui voluerint fiant filii Dei, et inexcusabiles sint qui fideles esse noluerint: quia justitia Dei in eo sit, ut qui non crediderint pereant; bonitas in eo appareat, si neminem repellat a vita, sed indifferenter universos velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Jam hic proferunt testimonia quibus divinarum [70D] Scripturarum cohortatio ad obediendum incitat hominum voluntates, qui ex libero arbitrio, aut faciant qui jubentur, aut negligant: et consequens putant ut quia praevaricator ideo dicitur non obedisse, quia noluit, fidelis quoque non dubitetur ob hoc devotus fuisse, quia voluit; et quantum quisque ad malum, tantum habeat facultatis ad bonum; parique momento animum se vel ad vitia vel ad virtutes movere, quem bona appetentem gratia Dei foveat, mala sectantem damnatio justa suscipiat. [71A] [5] Cumque inter haec innumerabilium illis multitudo objicitur parvulorum qui utique, excepto originali peccato, sub quo omnes homines similiter in primi hominis damnatione nascuntur, nullas adhuc habentes voluntates, nullas proprias actiones, non sine Dei judicio secernuntur, ut ante discretionem boni ac mali de usu vitae istius auferendi, alii per regenerationem inter coelestis regni assumantur haeredes, alii sine baptismo inter mortis perpetuae transeant debitores: tales aiunt perdi, talesque salvari, quales futuros illos in annis majoribus, si ad activam servarentur aetatem, scientia divina praeviderit. Nec considerant se gratiam Dei, quam comitem, non praeviam humanorum volunt esse meritorum, etiam illis voluntatibus subdere, quas ab ea secundum suam phantasiam, non negant esse [71B] praeventas. Sed in tantum quibuscumque commentitiis meritis electionem Dei subjiciunt, ut quia praeterita quae non exstant, futura quae non sint futura confingant; novoque apud illos absurditatis genere, et non agenda praescita sint, et praescita non acta sint. Hanc sane de humanis meritis praescientiam Dei, secundum quam gratia vocanltis operetur, multo sibi rationabilius videntur astruere, cum ad earum nationum contemplationem venitur, quae vel in praeteritis saeculis dimissae sunt ingredi vias suas (Act. xiv,15), vel nunc quoque adhuc in veteris ignorantiae impietate depereunt, nec ulla eis aut Legis aut Evangelii illuminatio coruscavit, cum tamen, in quantum praedicatoribus ostium apertum est, et via facta est, gentium populus qui sedcebat [71C] in tenebris et in umbra mortis, lucem viderit magnam (Isa. ix,2; Matth. iv,16); et qui quondam non populus, nunc autem populus Dei sit; et quorum aliquando non misertus est, nunc autem misereatur (Oseae ii,24, et Rom. ix,25): praevisos inquiunt a Domino credituros, et ad unamquamque gentem ita dispensata tempora ac ministeria magistrorum, ut exortura erat bonarum credulitas voluntatum. Nec vacillare illud, quod Deus omnes homines velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. ii,4): quandoquidem inexcusabiles sint, qui et ad unius veri Dei cultum potuerint instrui intclligentia naturali, et Evangelium ideo non audierint, quia nec fuerint recepturi.