Latin
1.1 to 1.3
Prosperus, Epistola ad Rufinum 1.1-3
Not analysed yet
[77A] Domino fratri dilectissimo in Christo, et merito venerabili RUFINO, PROSPER aeternam salutem dicit. PROLOG. [1] Accepi per communem amicum fraternae erga me sollicitudinis tuae signa, et curam sincerissimae charitatis gratulanter agnovi. Ac ne quid maligni rumores, in quantum se auribus tuis subtrahere nequeunt, formidinis tibi aut anxietatis inferrent; absolvere te ab omni scrupulo, quantum epistolari licuit sermone, curavi: in tantum studens omnia plenissima veritate tibi pandere, ut quia non potuisti in totum quae ab adversantibus disseminantur audire, per me ipsum queas quidquid de nobis ad inanem invidiam fertur referturque cognoscere. Sed insinuanda prius sanctitati tuae est qualitas quaestionis, de qua ista nascuntur: quo tibi magis pateat falsitas obloquentium et videas quam [77B] lucem quibus tenebris conentur obducere. CAP. I. [2] Pelagiana igitur haeresis, quo dogmate catholicam fidem destruere adorta sit, et quibus impietatum venenis viscera Ecclesiae atque ipsa vitalia corporis Christi voluerit occupare, notiora sunt quam ut opere narrationis indigeant. Ex his tamen una est blasphemia, nequissimum et subtilissimum germen aliarum, qua dicunt Gratiam Dei secundum merita hominum dari. Cum enim primum tantam naturae humanae vellent astruere sanitatem [Aliassanctitatem], ut per solum liberum arbitrium posset assequi Dei regnum: eo quod tam plene ipso conditionis suae praesidio juvaretur, ut habens naturaliter rationalem intellectum, facile bonum eligeret, [77C] malumque vitaret et ubi in utraque parte libera essent opera voluntatis, non facultatem his qui mali sunt ad bonum deesse, sed studium. Cum ergo, ut dixi, totam justitiam hominis ex naturali vellent [78A] rectitudine ac possibililate subsistere, atque hanc definitionem doctrina sana respueret; damnatum a catholicis sensum, et multis postea haereticae fraudis varietatibus coloratum, hoc apud se ingenio servaverunt, ut ad incipiendum, et ad proficiendum, et ad perseverandum in bono necessariam homini Dei gratiam profiterentur.