Latin
1.4 to 1.5
Prosperus, Epistola ad Rufinum 1.4-5
Not analysed yet
CAP. II. [3] Sed in hac professione, quo dolo vasa irae molirentur irrepere, ipsa Dei gratia vasis misericordiae revelavit. Intellectum est enim, saluberrimeque perspectum, hoc tantum eos de gratia confiteri, quod quaedam libero arbitrio sit magistra, seque per cohortationes, per legem, per doctrinam, i per creaturarum contemplationem, per miracula, perque terrores extrinsecus judicio ejus ostentet, quo unusquisque secundum voluntatis suae motum, [78B] si quaesierit, inveniat; si petierit, accipiat; si pulsaverit, introeat. Quia scilicet gratiae ipsius vocatio, hoc primum circa nos agat, ut nostrae facultatis arbitrium admoneat; nec aliud sit gratia, quam lex, quam propheta, quam doctor, cui circa omnes homines per universum mundum commune et generale sit studium, ut qui voluerint credant, et qui crediderint, justificationem merito fidei et bonaevoluntatis accipiant: ac sic gratia Dei secundum hominum meritum tribuatur: atque hoc modo gratia non sit gratia: quia si meritis redditur, et non ipsa est bonorum creatrix, frustra gratia nominatur. CAP. III. [4] Has autem versutias, quibus se filii tenebrarum in similitudinem filiorum lucis transfigurare voluerunt, cum et Orientalium episcoporum [78C] judicia, et apostolicae sedis auctoritas, et Africanorum conciliorum vigilantia deprehenderit: beatissimus quoque Augustinus, praecipua utique in hoc tempore portio Domini sacerdotum, copiose et [79A] pulchre, in multis voluminum disputationibus destiruxit: utpote inter multa Dei dona, quibus illum abundantissime Spiritus veritatis implevit, habens etiam hanc scientiae et sapientiae ex Dei charitate virtutem, ut non solum istam adhuc in suis detruncationis palpitantem, sed etiam multas prius haereses invicto verbi gladio deballaret. Cui inter tot certaminum palmas, inter tot triumphorum coronas ad illuminationem Ecclesiae, et ad gloriam Christi, qua ipse illustratus est, perfulgenti, quidam nostrorum (quod de ipsis multum dolendum est) occultis, sed non incognitis susurrationibus obloquuntur; et prout sibi obnoxias aliquorum aures opportunasque repererint, scripta ejus, quibus error Pelagianorum impugnatur, infamant; dicentes eum liberum arbitrium [79B] penitus submovere, et sub gratiae nomine necessitatem praedicare fatalem. Adjicientes etiam, duas illum humani generis massas, et duas credi velle naturas: ut scilicet tantae pietatis viro paganorum et Manichaeorum ascribatur impietas. Quae si vera sunt, cur ipsi tam negligentes, ne dicam tam impii, sunt, ut tam abruptam perniciem ab Ecclesia non repellant, tam insanis praedicationibus non resistant, nec saltem aliquibus scriptis eum, a quo talis emanat doctrina, conveniant? Magna enim gloria sua humano generi consuluerint, si Augustinum ab errore revocaverint. Nisi forte modesti homines, novique censores, magnorum prius meritorum seni honorabiliter ac misericorditer parcunt, et securi quia libros ejus nemo usquam recipiat, conquiescunt; [79C] atque ignoverint, immo noverint, non solum Romanam Africanamque Ecclesiam, et per omnes mundi partes universos promissionis filios cum doctrina hujus viri, sicut in tola fide, ita in gratiae confessione congruere: sed etiam in his ipsis locis, in quibus adversus eum querimonia concitatur, esse, propitio Deo, plurimos, qui ad perceptionem evangelicae apostolicaeque doctrinae saluberrimis ejus disputationibus imbuuntur, et quotidie in membris corporis Christi, in quantum ea ipse multiplicat, dilatantur. Si recte reprehendimur, cur non constanter arguimur? Si arguendi non sumus, cur occulta obtrectatione mordemur?