Latin
Lines 1.171-1.196
Prosperus, Liber Sententiarum 1.171-196
Not analysed yet
LXXXVI
Non sufficit abstinere a malo, nisi fiat quod bonum est. Et parum est nemini nocere, nisi studeas multis prodesse.
LXXXVII
Peccator cum peccat, non ideo a Domino non uidetur, quia male agentis poena differtur. Grauius autem in eum decernitur, cui etiam ipsa correctio denegatur.
LXXXVIII
Non acceditur ad altitudinem Dei, nisi per humilitatem. Et cui propinquat subditus, longe ab eo recedit elatus.
LXXXIX
Sicut peccatoribus diuitibus nihil prosunt exsequiae sumptuosae, ita nihil nocent aut uiles, aut nullae sanctorum pauperum sepulturae.
XC
Non potest umquam fraudari delectationibus suis, cui Christus est gaudium. Aeterna enim exsultatio est, quae bono laetatur aeterno.
XCI
Deo, qui ubique est, non locis, sed actionibus, aut longinqui aut proximi sumus. Quia sicut separat dissimilitudo, ita nos illi coniungit imitatio.
XCII
Humanae aegritudinis est, in carne mortali delectationem habere peccandi. Sed discipulus amatorque uirtutum, non pacem huic concupiscentiae tribuere, sed bellum debet indicere.
XCIII
Non te terreat, Christiane, quod credita differuntur. Licet in abscondito sit promissio, in spe tamen perseueret oratio. Exercere operibus, cresce uirtutibus. Dum fidei constantia probatur, gloria retributionis augetur.
XCIV
Omne tempus malorum pusillum est. Quid enim tam exiguum quam quod in hoc tendit, ut non sit?
XCV
Crescit semper caritatis facultas, dum usu maior, et largitate fit ditior.
XCVI
Malorum impietatem perire necesse est, aut proprio iudicio, aut sententia Dei. Nulla enim iniquitas permanet, cui finem aut correctio, aut damnatio facit.
XCVII
Adhaerens Deo et semper Dei faciens uoluntatem, numquam a suo habitatore deseritur. Et si quaedam dura atque aduersa patiatur, non relinquitur, sed probatur.
XCVIII
Tota iustitiae ratio est, ut declinentur mala et fiant bona. Cuius obseruantiae inter quaslibet aduersitates forma seruanda est, quia hoc solum numquam amittitur, quod operi pietatis impenditur.