Latin
Lines 1.147-1.170
Prosperus, Liber Sententiarum 1.147-170
Not analysed yet
LXXIV
Anima rationalis superioribus inferiora praeponens, non potest regere quod regebat, quia regi noluit a quo regebatur.
LXXV
Corpus carnis nostrae ornamentum nobis fuit. Peccauimus, et compedes inde accepimus, ut uinculis mortalitatis, omnis humanarum actionum cursus praepediretur.
LXXVI
Recte in laudem Dei psallit, cuius opera cum uoce concordant. Nam finito carmine, uox tacet, uita autem in bonis actibus permanens, numquam reticet eius gloriam, quem in se gaudet operari.
LXXVII
Omnia quae timentur, rationabiliter declinantur. Deus sic timendus est, ut ab ipso ad ipsum confugiatur.
LXXVIII
Sicut praepostera securitas in periculum impellit, ita ordinata sollicitudo securitatem parit.
LXXIX
Virginitas carnis, corpus intactum, uirginitas animae, fides incorrupta.
LXXX
Multa nos in facultatibus nostris superflua habere probabimur, si necessaria sola retineamus. Nam uana quaerentibus nihil sufficit, et alienorum quodam modo retentor est, qui profutura pauperibus inutiliter habet.
LXXXI
Quomodo aures nostrae ad uoces nostras, sic aures Dei ad cogitationes nostras. Non potest autem fieri ut in mala opera exeant cogitationes bonae, quoniam hoc actione promitur, quod corde concipitur.
LXXXII
Sicut ueteris hominis uetus canticum ad temporalia, sic noui hominis nouum canticum pertinet ad aeterna. Et ita unusquisque cantat ut uiuit. Nouum autem canticum, carmen est fidei quae per dilectionem operatur.
LXXXIII
Vera fidelium humilitas est, in nullo superbire, in nullo murmurare, nec ingratum esse, nec querulum, sed in omnibus Dei iudiciis gratias Deo agere, Deumque laudare, cuius omnia opera aut iusta sunt, aut benigna.
LXXXIV
Nimis miser est qui non sperat in Deo, et de se sibi secunda promittit, cum ex eo ipso quod Dei non quaerit auxilium, ab omni spe uerae salutis exciderit.
LXXXV
In magna egestate sunt qui de iniquitate sunt diuites, iustitiae opes et sapientiae thesauros non habentes. Qui autem Domino seruiunt, ea bona acquirunt quae perire non possunt.