Latin
Lines 1.327-1.346
Prosperus, Liber Sententiarum 1.327-346
Not analysed yet
CLXIV
Nomen et conditionem seruitutis culpa genuit, non natura. Et prima huius subiectionis causa peccatum est, quia sicut scriptum est: Omnis qui facit peccatum seruus est peccati . Vnde melior eius status est, qui famulatur homini, quam qui suae seruit cupiditati.
CLXV
Veri patresfamilias subditis suis, tamquam filiis, ad colendum et promerendum Deum consulunt, desiderantes uenire ad caelestem domum, ubi imperandi necessarium non sit officium. Quo donec ueniatur, magis debent patres quod dominantur, quam serui tolerare quod seruiunt.
CLXVI
Locus superior, sine quo regi populus non potest, etiamsi ita sit tenendus atque administrandus, ut decet, tamen indecenter appetitur. Vnde otium sanctum quaerat dilectio ueritatis, negotium iustum suscipiat necessitas dilectionis.
CLXVII
Sicut non est a carne, sed supra carnem, quod eam facit uiuere, sic non est ab anima, sed supra animam, quod eam facit beate uiuere. Quia ut uita carnis anima est, ita beata uita hominis Deus est.
CLXVIII
Iustitia nostra quamuis uera sit, propter uerum boni finem, ad quem refertur, tamen tanta est in hac uita, ut potius remissione peccatorum constet quam perfectione uirtutum.
CLXIX
Quamdiu uitiis repugnatur, plena pax non est, quia et illa quae resistunt, periculoso debellantur proelio, et illa quae uicta sunt, nondum securo triumphantur otio, sed adhuc sollicito premuntur imperio.
CLXX
Prima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda animam nolentem tenet in corpore. Ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non uult anima, de suo corpore patiatur.
CLXXI
In incognitis causis operum diuinorum nonnihil nouimus, cum scimus non sine ratione Omnipotentem facere, unde infirmus humanus animus rationem non potest reddere.
CLXXII
Frustra sibi homo post hoc corpus promittit, quod in hoc corpore comparare neglexit.
CLXXIII
Nemo inuitus bene facit, etiamsi bonum est, quod facit, quia nihil prodest spiritus timoris, ubi non est spiritus caritatis.