Latin
Lines 1.347-1.364
Prosperus, Liber Sententiarum 1.347-364
Not analysed yet
CLXXIV
Sicut in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum praeponitur, ita Deus omnibus.
CLXXV
Beatus qui diligit Deum, et amicum in Deo, et inimicum propter Deum. Solus enim nullum carum amittit, cui omnes in illo cari sunt, qui numquam a non dimittente amittitur.
CLXXVI
Manifestum est, quoniam bona sunt quae corrumpuntur, quae, neque si summa bona essent, neque si bona non essent, corrumpi possent, quia si summa bona essent, incorruptibilia essent, si autem nulla bona essent, quid in eis corrumperetur non esset.
CLXXVII
Cum Deus incommutabiliter bonus, omnes creaturas fecerit bonas, nec ulla omnino nisi ab ipso sit creata natura, nulla est substantia mali, quia quod auctorem Deum non habet, non est. Itaque uitium corruptionis nihil est aliud quam inordinatae uel desiderium uel actio uoluntatis.
CLXXVIII
Sicut palato non sano poena est cibus qui sano suauis est, et oculis aegris odiosa lux qua incolumis gaudet obtutus, ita displicet iniquis iustitia Dei, cui si subicerentur, non minuerentur.
CLXXIX
Aegritudo animi rationalis est, cum bonis inferioribus delectatus, superiora ex parte appetit, et ex parte non appetit. Ideoque in duas diuiditur uoluntates. Cumque una est, tota non est, et hoc adest uni, quod deest alteri.
CLXXX
Homini benigo parum esse debet inimicitias aliorum non excitare uel augere male loquendo, nisi eas etiam exstinguere bene loquendo studuerit.
CLXXXI
Beata uita est gaudium de ueritate, quod Deus est. Sed multis ueritas odiosa est, quam audire nolunt docentem, et nolentes falli, uolunt mendacia sua ueritatem uideri. Quibus iuste retribuitur, ut ipsi ueritatem non lateant, ipsos autem lateat ueritas.
CLXXXII
Nemo quod tolerat amat, etiamsi tolerare amat, quia aliud est fortis patientia, aliud secura felicitas, nec eiusdem est temporis labor pugnae et beatitudo uictoriae.