Latin
Lines 1.35-1.54
Prosperus, Liber Sententiarum 1.35-54
Not analysed yet
XVIII
Nemo est cuius animam corruptibile corpus et inhabitatio terrena non aggrauet. Sed adnitendum est ut carnis cupiditates spiritus uigore superentur, et interior homo, qui semper sibi sentit resisti, semper se diuino auxilio exspectat adiuuari.
XIX
Angusta est uia quae ducit ad uitam ,et tamen per ipsam nisi dilatato corde non curritur, quia iter uirtutum, quo gradiuntur pauperes Christi, amplum est fidelium spei, etiamsi arctum est infidelium uanitati.
XX
Hoc affectu et desiderio colendus est Deus, ut sui cultus ipse sit merces. Nam qui Deum ideo colit ut aliud magis quam ipsum promereatur, non Deum colit, sed id quod assequi concupiscit.
XXI
De occultis cordis alieni temere iudicare peccatum est, et eum cuius non uidentur opera nisi bona, iniquum est ex suspicione reprehendere, cum eorum quae homini sunt incognita, solus Deus iudex sit iustus, qui et inspector est uerus.
XXII
Diuini est muneris, cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate atque iniustitia continemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur operatur.
XXIII
Iusto iudicio Dei datur plerumque peccatoribus potestas qua sanctos ipsius persequantur, ut qui Spiritu Dei iuuantur et, aguntur, fiant per laborum exercitia clariores.
XXIV
Non est uera scientia boni, nisi ad hoc comprehendatur, ut agatur. Non enim utiliter meditatur legem Dei, qui laborat ut memoria teneat quod actione non implet.
XXV
Qui legem Dei diligit, probat se in hominibus iniquis id quod contra legem est odisse, non homines.
XXVI
Mandata Dei scrutari, nisi quieta mens, non potest. Vt ergo religiosum exerceatur studium, abigenda sunt iurgia malignorum.
XXVII
Nemo tam eruditus, nemo tam doctus est qui superna illustratione non egeat. Non enim ita ulla diuinorum bonorum augmenta sufficiunt, ut non semper supersit quod mens rationalis et intellegendum desideret et gerendum.