Latin
Lines 1.55-1.70
Prosperus, Liber Sententiarum 1.55-70
Not analysed yet
XXVIII
Si omnes homines simul consideremus, quorum alii misericordia salui fiunt, alii ueritate damnantur, uniuersae uiae Domini, id est, misericordia et ueritas, suo fine distinctae sunt. Si autem solos sanctos intueamur, non discernuntur hae uiae. Indiuidua enim ibi est, et a misericordia ueritas, et a ueritate misericordia, quia beatitudo sanctorum et de munere est gratiae, et de retributione iustitiae.
XXIX
Christianae perfectionis est pacificum esse etiam cum pacis inimicis, spe correctionis, non consensu malignitatis, ut si nec exemplum, nec cohortationem dilectionis sequuntur, causas tamen non habeant quibus odisse nos debeant.
XXX
Custodit nos Dominus ab omni malo, non ut nihil patiamur aduersi, sed ut ipsis aduersitatibus anima non laedatur. Cum enim tentatio adest, fit quidam in id quod nos impugnat introitus. Et cum bono fine, id est sine uulnere animae, tentatio comsummatur, ad aeternam requiem de profundo temporalis laboris exitur.
XXXI
Ad caelestis Ierusalem consortium non ascendunt, nisi qui toto corde profitentur, non proprii operis, sed diuini esse muneris, quod ascendunt.
XXXII
Omnes qui in Christo uolunt pie uiuere, necesse est ut ab impiis et dissimilibus patiantur opprobria, et despiciantur tamquam stulti et insani, qui praesentia bona perdant, et inuisibilia sibi ac futura promittant. Sed haec despectio et irrisio in ipsos retorquebitur, cum et abundantia eorum in egestatem, et superbia transierit in confusionem.
XXXIII
Tota fidelium salus, tota patientiae fortitudo, ad eum qui in sanctis suis est mirabilis referenda est, quia nisi in illis Dominus esset, furori impiorum fragilitas humana succumberet.
XXXIV
Ita et a plebibus principes, et a seruis domini sunt ferendi, ut sub exercitatione tolerantiae sustineantur temporalia, et sperentur aeterna. Auget enim merita uirtutis, quod propositum non uiolat religionis.
XXXV
Recti corde de praeceptis Dei et constitutionibus non queruntur, quia iustum est aequanimiter omnia accipi, quae iudicaturus uoluit tolerari.