Latin
Lines 1.385-1.406
Prosperus, Liber Sententiarum 1.385-406
Not analysed yet
CXCIII
Quid grauius peccato aegri, quam medici interfectio? Sed cum in baptismo hoc dimittitur, quid non dimittitur?
CXCIV
Auditor uerbi similis debet esse animalium, quae ob hoc quia ruminant, munda dicuntur, ut non sit piger de his cogitare quae aluo cordis accepit. Et cum audit, sit similis edenti, cum uero audita in memoriam reuocat, sit similis ruminanti.
CXCV
Rationalis anima domina est corporis sui. Quae inferiori non bene imperabit, nisi superiori se Deo tota caritatis subiectione seruierit.
CXCVI
Sicut terra de caelo exspectat pluuiam et lucem, sic homo de Deo debet exspectare misericordiam et ueritatem.
CXCVII
Gaudendum est bonis Ecclesiae filiis, quod in discretione eorum non fallitur diuina iustitia. Sed non temere diuidant congregatos, quia ipsorum est uelle colligere, Domini separare.
CXCVIII
Dominus est rerum quas habet, qui nulla cupiditate irretitur. Nam qui terrenorum amore obstringitur, non possidet, sed possidetur.
CXCIX
Hereditas, in qua coheredes Christi sumus, non minuitur multitudine filiorum, nec fit angustior numerositate coheredum. Sed tanta est multis, quanta paucis, tanta singulis, quanta omnibus.
CC
Numquam debet secura esse felicitas, quia periculosiora sunt animo secunda, quam corpori aduersa. Prius enim corrumpunt prospera, ut inueniant aduersa quod frangant.
CCI
Prima salus est, declinare peccatum, secunda est, non desperare de uenia. Nam ipse se in aeternum perimit, qui apud misericordem iudicem ad paenitentiae remedia non recurrit.
CCII
Boni latent, quia bonum ipsorum in occulto est. Nec uisibile enim est, nec corporale quod diligunt, et tam merita eorum in abscondito sunt constituta, quam praemia.
CCIII
Nullus bonorum inimicum habet, nisi malum, qui ideo esse permittitur, ut aut corrigatur, aut per ipsum bonus exerceatur. Orandum ergo est pro inimicis, ut aut obtineatur eorum conuersio, aut in nobis diuinae bonitatis inueniatur imitatio.