Latin
Lines 1.365-1.384
Prosperus, Liber Sententiarum 1.365-384
Not analysed yet
CLXXXIII
Ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intellegentiae, quia plus loquitur inquisitio quam inuentio, et longior est petitio quam impetratio.
CLXXXIV
Vera aeternitas Dei est, qui solus habet immortalitatem, quoniam ex nulla specie motuue mutatur, nec temporalis est uoluntatis. Non enim immortalis est uoluntas, quae alia et alia est.
CLXXXV
Non est desperandum de malis, sed pro ipsis, ut boni fiant, studiosius supplicandum, quia numerus sanctorum de numero semper auctus est impiorum.
CLXXXVI
Quaerens a Deo pacem, sit sibi ipse pacatus, ne aliud in professione oris, aliud sit in cordis arcano. Nihil enim prodest hoc esse in corde, quod uerum est, si hoc dicitur uoce quod falsum est, quia ueritas et credenda est, et loquenda.
CLXXXVII
Non conqueratur homo, quando in his quae iuste habet, patitur aliquas aduersitates. Per amaritudinem enim inferiorum docetur amare meliora, ne uiator tendens ad patriam, stabulum pro domo diligat.
CLXXXVIII
Bene currit ad remissionem peccatorum, qui displicet sibi. Apud iudicem enim iustum et misericordem, qui se accusat, excusat.
CLXXXIX
In tranquillitate pacis comprehendenda est doctrina sapientiae, quae inter tribulationum turbines difficulter agnoscitur. Nec facile inueniuntur in aduersitate praesidia, quae non fuerint in pace quaesita.
CXC
Ad altare Dei inuisibile, quo non accedit iniustus, ille peruenit qui ad hoc praesens iustificatus accedit. Inueniet enim illic uitam suam qui hic discreuerit causam suam.
CXCI
Finis legis Christus est, in quo lex iustitiae non consumitur, sed impletur. Omnis enim perfectio in ipso est, ultra quem non est quo se spes fidei et caritatis extendat.
CXCII
Nullae poenae grauiores sunt, quam malae conscientiae. In qua cum Deus non habetur, consolatio non inuenitur, et ideo inuocandus est liberator, ut quem tribulatio exercuit ad confessionem, confessio perducat ad ueniam.