Latin
Lines 1.431-1.448
Prosperus, Liber Sententiarum 1.431-448
Not analysed yet
CCXVI
Sic sunt qui colunt idola, quomodo qui in somnis uident uana. Si autem euigilet anima ipsorum, intellegit a quo facta sit, et non colit quod ipsa fecit.
CCXVII
Omnia corporis nostri, quae discerpta, uel putrefacta, uel etiam concremata, in quasdam dissoluuntur fauillas, Deo perire non possunt. In illa enim elementa mundi eunt, unde sumpta sunt illa manu quae tenet omnia.
CCXVIII
Qui Deo sitiunt, tota sua debent sitire substantia, id est, et anima et carne, quia et animae Deus dat panem suum, id est, uerbum ueritatis, et carni necessaria Deus praebet, quia utraque ipse pascit, qui utraque fecit.
CCXIX
Qui otiosus et quietus non cogitat Deum, quomodo inter actus multos, et laboriosa negotia de illo poterit cogitare? Meditetur ergo quae Dei sunt fidelis, cum uacat, et bene operandi substantiam quaerat, ne in actione deficiat.
CCXX
Simulata innocentia, non est innocentia, simulata aequitas, non est aequitas, sed duplicatur peccatum, in quo est et iniquitas, et simulatio.
CCXXI
Anima recedens a luce iustitiae, quanto magis quaerit quid inueniat contra iustitiam, tanto plus repellitur a lumine ueritatis, et in tenebrosa demergitur.
CCXXII
Duas in toto mundo ciuitates faciunt duo amores. Ierusalem facit amor Dei, Babyloniam, amor saeculi. Interroget se ergo quisque quid amet, et inueniet unde sit ciuis.
CCXXIII
Omne praeceptum Dei leue est amanti, nec ob aliud intellegitur dictum: Onus meum leue est ,nisi quia dat Spiritum Sanctum, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, ut diligendo liberaliter faciamus, quod qui timendo facit, seruiliter facit, nec est amicus recti, quando mallet, si fieri posset, id quod rectum est non iuberi.
CCXXIV
Plenitudo legis caritas est, quia per caritatem lex impletur, non per timorem. In tantum enim fiunt mandata iustitiae, in quantum adiuuat spiritus gratiae.