Latin
Lines 1.449-1.468
Prosperus, Liber Sententiarum 1.449-468
Not analysed yet
CCXXV
Non sunt bona opera, nisi quae per fidem et dilectionem fiunt, quia alterum sine altero nullius uirtutis fructum parit.
CCXXVI
Ab eo quod formauit Deus mutatus est Adam, sed in peius, per iniquitatem suam. Ab eo quod operata est iniquitas, mutantur fideles, sed in melius, per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit praeuaricatoris primi, haec mutatio est dexterae Excelsi.
CCXXVII
In praesenti uita et deliciae temporales dulces sunt, et tribulationes temporales amarae sunt. Sed quis non bibat tribulationis poculum, metuens ignem gehennarum? Et quis non contemnat dulcedinem saeculi, inhians bonis aeternae uitae?
CCXXVIII
In Trinitate diuina tanta est substantiae unitas, ut aequalitatem teneat, pluralitatem non recipiat.
CCXXIX
Omnia per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Cum itaque uniuersae naturae, per Verbum Dei factae sunt, iniquitas per ipsum facta non est, quia iniquitas nulla substantia est. Et peccatum non natura est, sed uitium naturae, id appetentis quod non est ordinis sui.
CCXXX
Sublatum est diabolo iniquitate sua uincto, non quod habebat proprium, sed quod rapuerat alienum. Auferendo enim Christus quae de magna eius domo perierant, non furtum fecit sed furtum recepit.
CCXXXI
Tunc hominem concludit profunditas iniquitatis, quando non solum immersus peccatis iacet, sed etiam uolens ea defendere, perdit aditum confessionis.
CCXXXII
Cum Deus permittit aut tacit ut aliqua tribulatione uexemur, etiam tunc misericors est, quia excitans fidem, et differens ii opem, non auxilium negat, sed desiderium mouet.
CCXXXIII
Diuites Christiani, si ueri Christiani sunt, prorsus pauperes sunt, et in comparatione caelestium bonorum quae sperant, omne aurum suum arenam deputant, quia ibi quisque habet diuitias suas, ubi delectationem.
CCXXXIV
Fides Abrahae, semen est Abrahae. Proinde qui pertinent ad credulitatis similitudinem, ipsi pertinent ad heredum promissionem.