Latin
Lines 1.469-1.494
Prosperus, Liber Sententiarum 1.469-494
Not analysed yet
CCXXXV
Nemo fidelium, quamuis multum profecerit, dicat: Sufficit mihi. Qui enim dixerit, remansit, et haesit in uia ante finem, qui non perseuerauerit usque in finem.
CCXXXVI
Nullus nisi in Deo locus est, nec est quo fugiatur ab ipso, nisi ad ipsum. Qui uult euadere offensum, confugiat ad placatum.
CCXXXVII
Duae uitae sunt, una corporis, altera animae. Sicut uita corporis anima, sic uita animae Deus. Et quomodo si anima deserat, moritur corpus, sic anima moritur, si deserat Deus.
CCXXXVIII
A quo habet homo ut sit, apud illum habet ut ei bene sit.
CCXXXIX
Perfecte Deus euidenterque monstrauit quantum sit bonum oboedientia, cum hominem in paradiso positum ab ea re prohibuit, quae non erat mala. Sola ibi oboedientia potuit tenere palmam, sola inoboedientia incidit in poenam.
CCXL
Interdum Deus per malos erudit bonos, et per temporalem potentiam damnandorum exercet disciplinam liberandorum.
CCXLI
Apud misericordiam Dei plurimum ualet confessio paenitentis. Facit peccator confitendo propitium, quem negando non facit nescium.
CCXLII
Humilium uirtus est de scientia non gloriari, quia communis est omnibus. Sicut usus lucis, ita participatio ueritatis.
CCXLIII
Non caret regia potestate, qui corpori suo nouerit rationabiliter imperare. Vere enim dominator est terrae, qui carnem suam regit legibus disciplinae.
CCXLIV
Quantum ad opera attinet quae forinsecus aguntur, et qui timet poenam, et qui amat iustitiam, non faciunt contra mandatum. Et ideo pares quidem sunt manu, sed dispares corde, similes actione, dissimiles uoluntate.
CCXLV
Hoc ab homine colitur, quod diligit. Vnde quia Deus omnibus rebus maior et melior inuenitur, plus omnibus diligendus est, ut colatur.
CCXLVI
Rectum cor cum Deo est, quando propter Deum quaeritur Deus.
CCXLVII
De beneuolentia est, non de malitia, cum laetatur iustus in impios processisse uindictam, quia non peccatoris exitium placet, quem uoluit corrigi, sed iustitia Dei, qua scit multos posse conuerti.