Latin
Lines 1.517-1.532
Prosperus, Liber Sententiarum 1.517-532
Not analysed yet
CCLIX
Lex Dei secundum naturam est, et cum homines quae legis sunt faciunt, naturaliter faciunt, superato uitio, quod naturae praesidium legis abstulerat. Cum itaque per gratiam lex Dei in cordibus scribitur, quae legis sunt naturaliter fiunt, non quia per naturam praeuenta sit gratia, sed quia per gratiam reparata natura.
CCLX
Nemo ex eo quod uidetur habere glorietur, tamquam non acceperit, aut ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus uel ut legeretur apparuit, uel ut audiretur insonuit. Nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est . Porro autem si non gratis mortuus est: Ascendens in altum captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus . Inde habet, quicumque habet. Quisquis autem inde habere se negat, aut uere non habet, aut id quod habet auferetur ab eo.
CCLXI
Homo factus erat immortalis. Deus esse uoluit. Non perdidit quod homo erat, sed perdidit quod immortalis erat. Et de inoboedientia superbiae contracta est poena naturae.
CCLXII
Laus fidei est non uisa credere. Praemium erit, creditorum adeptione gaudere.
CCLXIII
Sicut lac non transit nisi per carnem, ut paruulum pascat qui panem edere non potest, sic nisi Sapientia Dei, quae panis est angelorum, ad homines dignaretur uenire per carnem, nemo ad contemplandam Verbi diuinitatem posset accedere. Quia ergo lux a tenebris non poterat comprehendi, ipsa lux mortalitatem subiit tenebrarum, et per similitudinem carnis peccati, participationem dedit luminis ueri.
CCLXIV
Odor bonus fama bona est, quam quisquis bonae uitae operibus habuerit, dum Christi uestigia sequitur, pedes quodammodo eius pretiosi unguenti odore perfundit.
CCLXV
Non est in carendo difficultas, nisi cum est in habendo cupiditas. Et ideo id solum recte diligitur, quod numquam bene amittitur.
CCLXVI
Qui affluit insipienti eloquentia, tanto magis cauendus est, quanto magis ab eo, in his quae audire inutile est, delectatur auditor, et eum quem ornate dicere audit, etiam uere dicere existimat.