Latin
Lines 1.533-1.544
Prosperus, Liber Sententiarum 1.533-544
Not analysed yet
CCLXVII
Bonorum ingeniorum clara est indoles, in uerbis disserentium uerum amare, non uerba. Quid enim prodest clauis aurea, si aperire quod uolumus non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest ? Quando nihil quaerimus, nisi patere quod clausum est.
CCLXVIII
Omnis peccator, in quantum peccator est, non est diligendus, et omnis homo, in quantum homo est, diligendus est propter Deum. Deus uero propter seipsum, a quo habent omnes qui eum diligunt, et quod sunt, et quod eum diligunt.
CCLXIX
Dominus ait: Ego sum uia et ueritas et uita . Hoc est, per me uenitur, ad me peruenitur, in me permanetur. Cum enim ad ipsum peruenitur, etiam ad Patrem peruenitur, quia per aequalem, ille, cui est aequalis, agnoscitur, uinciente et agglutinante nos Spiritu Sancto, ut in summo atque incommutabili bono sine fine maneamus.
CCLXX
Multos inuenimus qui fallere uelint, qui autem falli, neminem. Cum uero hoc alius sciens faciat, alius nesciens patiatur, satis apparet, in una eademque re, illum qui fallitur, eo qui mentitur esse meliorem, quando quidem pati melius est iniquitatem quam facere.
CCLXXI
Inter temporalia atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid plus diligitur antequam habeatur, uilescit autem cum aduenerit. Non enim satiat animam, nisi incorruptibilis gaudii, uera et certa aeternitas. Aeternum uero ardentius diligitur adeptum, quam desideratum. Nemo enim plus de illo aestimat, quam se habet, ut fiat uilius, quia speratum est amplius. Sed tanta ibi est excellentia, ut multo plus adeptura sit caritas, quam uel fides credidit, uel spes desiderauit.
CCLXXII
Qui in Scripturis Sanctis non inueniunt ueritatem quam quaerunt, fame laborant. Qui autem non quaerunt quod in promptu habent, fastidii languore marcescunt. Et par utrorumque periculum est, dum sapientiae cibum et illis obcaecatio, et his inedia subtrahit.