Latin
Lines 1.605-1.618
Prosperus, Liber Sententiarum 1.605-618
Not analysed yet
CCCIII
Iustus ex Deo, non ex homine nascitur, quoniam renascendo, non nascendo fit iustus. Vnde etiam regenerati filii Dei uocantur.
CCCIV
Natura humana, etsi mala est, quia uitiata est, non tamen malum est, quia natura est. Nulla enim natura, in quantum natura est, malum est, sed prorsus bonum. Sine quo bono nullum esse potest malum, quia nisi in aliqua natura ullum esse non potest uitium, quamuis sine uitio possit esse uel numquam uitiata, uel sanata natura.
CCCV
Iustum iudicium Dei est, ut peccato suo quisque pereat, cum peccatum Deus non faciat, sicut mortem non fecit. Et tamen quem morte dignum censet, occidit. Vnde legitur: Deus mortem non fecit ,et legitur: Mors et uita a deo est . Quae duo non esse inter se contraria profecto uidet quisquis ab operibus diuinis iudicia diuina discernit, quia aliud est creando non instituisse mortalem, aliud iudicando plectere peccatorem.
CCCVI
Deus quidem mundum fecit, et corpora prorsus omnia. Sed ut corpus corruptibile aggrauet animam, et caro concupiscat aduersus spiritum, non est praecedens natura hominis instituti, sed consequens poena damnati.
CCCVII
Quantislibet uitiis turpetur quaecumque natura, institutio eius semper est bona. Nam sicut institutio corporis bona est, etiam quando nascitur morbidus, et institutio animi bona est, etiam quando nascitur fatuus, sic institutio ipsius hominis bona est quando nascitur peccati originalis obnoxius.
CCCVIII
Sicut quidam parentes aggrauant originale peccatum, ita quidam releuant. Sed nullus tollit, nisi ille de quo dictum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi ,cui nullum bonum hominis impossibile, nullum malum est insanabile.
CCCIX
Non ad merita hominum, sed ad Dei misericordiam pertinet, cum ex illa massa primi hominis, cui merito mors debetur, quisque liberatur. Non est enim iniquitas apud Deum, quia neque remittendo, neque exigendo quod debetur, iniustus est. Et ibi gratuita est indulgentia, ubi iusta posset esse uindicta.