Latin
Lines 1.619-1.630
Prosperus, Liber Sententiarum 1.619-630
Not analysed yet
CCCX
Natura humana, etiamsi in illa integritate in qua est condita permaneret, nullo modo se ipsam, Creatore suo non adiuuante, seruaret. Vnde, cum sine Dei gratia salutem non possit custodire quam accepit, quomodo sine Dei gratia potest reparare quam perdidit?
CCCXI
Inexcusabilis est omnis peccator, uel reatu originis, uel additamento etiam propriae uoluntatis, siue qui nouit, siue qui ignorat, siue qui iudicat, siue qui non iudicat. Quia et ipsa ignorantia in eis qui intellegere noluerunt, sine dubitatione peccatum est, in eis autem qui non potuerunt, poena peccati. Ergo in utrisque non est excusatio, sed iusta damnatio.
CCCXII
Plus est procul dubio agi quam regi. Qui enim regitur, aliquid agit, et ideo regitur, ut recte agat. Qui autem agitur, agere ipse aliquid uix intellegitur. Et tamen tantum praestat uoluntatibus nostris gratia Saluatoris, ut non dubitet Apostolus dicere: Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt . Nec aliquid in nobis libera uoluntas melius agere potest, quam ut illi se commendet qui mala agere non potest.
CCCXIII
Liberari a corpore mortis huius, omni sanato languore concupiscentiae carnis, est non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam.
CCCXIV
Multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo. Nulla uero facit homo, quae non Deus facit ut faciat homo.
CCCXV
Iustitia secundum quam iustus ex fide uiuit, quoniam per spiritum gratiae homini ex Deo est, uera iustitia est. Quae licet non immerito in aliquibus iustis pro huius uitae capacitate perfecta dicatur, parua tamen est ad illam magnam quam capit aequalitas angelorum. Quam qui nondum habebat, et propter illam quae iam inerat, perfectum, et propter istam, quae adhuc deerat, imperfectum se esse dicebat. Sed plane minor ista iustitia facit meritum, maior illa facit praemium. Vnde qui istam non sequitur, illam non assequitur.