Latin
Lines 1.631-1.640
Prosperus, Liber Sententiarum 1.631-640
Not analysed yet
CCCXVI
De uno solo mediatore Dei et hominum homine Christo Iesu catholica fides nouit, quod pro nobis mortem, id est peccati poenam, sine peccato subire dignatus sit. Sicut enim solus ideo factus est hominis filius, ut nos per illum Dei filii fieremus, ita solus suscepit sine malis meritis poenam, sicut nos per illum in sine bonis meritis gratiam. Quia sicut nobis non debebatur aliquid boni, ita nec illi aliquid mali. Commendans ergo dilectionem suam in eos quibus daturus erat indebitam uitam, pati pro eis uoluit indebitam mortem.
CCCXVII
Sicut eis qui uolentes in lege iustificari, a gratia exciderunt, uerissime dicit Apostolus: Si ex lege iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est ,sic eis qui gratiam, quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, uerissime dicitur: Si per naturam iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Iam hic enim erat lex, et non iustificabat. Iam hic erat et natura, et non iustificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit: Non ueni legem soluere, sed implere . Et natura per Adam perdita, per illum repararetur qui dixit, uenisse se quaerere et saluare quod perierat.
CCCXVIII
Posse habere fidem, sicut posse habere caritatem, naturae est hominum. Habere autem fidem, sicut habere caritatem, gratiae est fidelium. Sed cum uoluntas credendi aliis praeparatur, aliis non praeparatur a Domino, discernendum est quid ueniat de misericordia eius, quid de iudicio. Vniuersae enim uiae Domini misericordia et ueritas. Inuestigabiles autem sunt uiae ipsius . Inuestigabiles igitur sunt, et misericordia, qua gratis liberat, et ueritas, qua iuste iudicat.
CCCXIX
Nemo erigit quemquam ad id in quo ipse est, nisi aliquantum ad id in quo est ille descendat.
CCCXX
Quas uires nocendi habeat humanae gloriae amor, non sentit, nisi qui ei bellum indixerit. Quia etsi cuiquam facile est laudem non cupere, dum negatur, difficile est ea non delectari, cum offertur.