Latin
Lines 1.669-1.678
Prosperus, Liber Sententiarum 1.669-678
Not analysed yet
CCCXXXV
Anima carnalia appetens feminae comparatur non habenti rectorem uirum, qui est intellectus, cuius eam oportet sapientia gubernari, non quasi aliud sit quam anima, sed quia obtutus quidam oculusque sit animae. Sicut enim exteriores oculi quiddam sint carnis, ita mens quiddam est animae, quod in ea secundum participationem diuinae rationis excellit. Et tunc omnibus motibus suis bene praesidet, cum superna luce radiatur, ut sit in ea lumen uerum, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum .
CCCXXXVI
Qui supplicaturus Deo locum sanctum et aptum requiris, interiora tua munda, et omni inde mala cupiditate depulsa, praepara tibi in cordis tui pace secretum. Volens in templo orare, in te ora, et ita age semper, ut templum Dei sis. Ibi enim Deus exaudit, ubi habitat.
CCCXXXVII
Sensus corporis corporalia nuntiant cordi. Et non omnium una facultas est, quia non inde uidetur, unde auditur, nec unde sapor, inde et odor capitur, nec hi ministri, sine tactu ad leuia et aspera, frigida et calida, sicca et humida, discernenda, sufficiunt. Incorporea uero animus suo tantum sensu diiudicat, et omnes uarietates uno motu attingit, et quidquid discretionis inter bona et mala, iusta et iniusta rationabiliter inuenit, unius est intentionis effectus, ut tibi imago appareat Dei, ubi unum idemque est, quo mens potest quantum potest.
CCCXXXVIII
Dei filius dicitur uitam habere in semetipso, sicut habet Pater, non participando adeptus, sed nascendo. Vitam enim genuit Pater uita, nec differt in aliquo essentia gignentis et geniti, cum sic ex Patre sit Filius, ut consempiternae aequalitatis, non una quidem persona, sed una sit Deitas.
CCCXXXIX
Quamuis numquam recedat a Filio Pater, ad iudicandos tamen uiuos et mortuos, non ipse dicitur, sed Filius affuturus, quia ibi nec Patris, nec Filii Deitas, sed illa forma uidebitur Filii quam sibi per sacramentum incarnationis uniuit. Ipsa ergo erit iudex, quae sub iudice stetit, ipsa iudicabit, quae iudicata est, ut uideant impii eius gloriam, in cuius mansuetudinem saeuierunt. Talis ergo apparebit iudex, qualis uideri possit, et ab eis quos coronaturus, et ab eis quos damnaturus est. Pater autem non apparebit, quia forma serui non est indutus, sed Filio, qui etiam homo factus est, dedit iudicii potestatem.