Latin
Lines 1.679-1.692
Prosperus, Liber Sententiarum 1.679-692
Not analysed yet
CCCXL
Suam uoluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet. Quando autem ita faciunt quod uolunt, ut diuinae seruiant uoluntati, quamuis uolentes agant quod agunt, illius tamen uoluntas est, a quo et praeparatur et iubetur quod uolunt.
CCCXLI
Si illum docet Pater, qui audit uerbum eius, quaere quid sit Christus, et inuenies Verbuum eius. In principio erat Verbum ,non autem: In principio Deus fecit Verbum, sicut: In principio fecit Deus caelum et terram . Verbum enim Dei Deus est, non creatura, nec factum inter omnia, sed per quod facta sunt omnia. Vt ergo ad talis uerbi doctrinam homo in carne constitutus possit accedere: Verbum caro factum est, et habitauit in nobis .
CCCXLII
Caro Christi fidelium uita est, si corpus ipsius esse non neglegant. Fiant ergo corpus Christi, si uolunt uiuere de spiritu Christi, de quo non uiuit, nisi corpus Christi.
CCCXLIII
Escam uitae accipit et aeternitatis poculum bibit, qui in Christo manet, et cuius Christus habitator est. Nam qui discordat a Christo, nec carnem eius manducat, nec sanguinem bibit, etiam si tantae rei sacramentum ad iudicium suae praesumptionis quotidie indifferenter accipiat.
CCCXLIV
Vellet mundana sapientia, ut numquam permitteret Deus eos qui mali sunt esse felices. Quod utique Deus non sinit. Sed ideo mali cum habent quod uolunt, felices putantur, quia quid sit felicitas ignorant.
CCCXLV
Aliud est migrare corpore, aliud corde. Migrat corpore, qui motu corporis mutat locum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. Si aliud amas, aliud amabas. Non ibi es ubi eras.
CCCXLVI
Christi nomen a chrismate est, id est ab unctione. Quia ideo omnis Christianus sanctificatur, ut intellegat se non solum sacerdotalis et regiae dignitatis esse consortem, sed etiam contra diabolum fieri luctatorem.