Latin
Lines 1.693-1.704
Prosperus, Liber Sententiarum 1.693-704
Not analysed yet
CCCXLVII
Sequamur Christum lumen uerum, ne ambulemus in tenebris. Tenebrae autem metuendae sunt morum, non oculorum, et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non album et nigrum, sed iustum et iniustum.
CCCXLVIII
Catholica fides Dominum Iesum Christum et uerum Deum et uerum hominem credit ac praedicat. Vtrumque enim scriptum est, et utrumque uerum est. Qui Deum tantummodo asserit Christum, medicinam negat, qua sanatus est. Qui hominem tantummodo asserit Christum, potentiam negat qua creatus est. Vtrumque ergo anima fidelis ac recta suscipe: et Deus Christus est, et homo Christus est. Qualis Deus Christus? Aequalis Patri, unum cum Patre. Qualis homo Christus? Virginis filius, trahens de homine mortalitatem, non trahens iniquitatem.
CCCXLIX
Missus Dominus Christus a Patre, non recessit a Patre. Missio eius incarnatio fuit et inuisibili Deitati hoc fuit in hunc mundum uenire, quod apparere. Quod si cito caperetur, non opus erat ut crederetur, quia uideretur. Credendo ergo capitur, quod nisi credatur, numquam intellegitur.
CCCL
Vt recte credatur Pater et Filius, ipse Filius audiendus est, dicens: Ego et Pater unum sumus . Duobus enim uerbis duae simul haereses detruncantur. Nam per id quod ait, unum ,Arium perculit, per illud quod ait, sumus ,Sabellium strauit, quia nec, sumus ,de uno, nec, unum ,diceret de diuerso.
CCCLI
Vtrumque oportet nouerimus in Christo, et unde aequalis est Patri, et unde illo maior est Pater. Illud Verbum est, illud caro. Illud Deus est, illud homo. Sed unus est Christus Deus et homo.
CCCLII
Multorum hominum multae sine dubio animae, et multa sunt corda. Sed si per fidem et dilectionem adhaereant Deo, fiunt omnes una anima, et cor unum. Si ergo caritas Dei, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis ,tantam unitatem multarum animarum et multorum cordium facit, quanto magis certiusque in Patre et Filio et Spiritu Sancto aeterna et incommutabilis unitas manet, ubi indifferens Trinitas unus Deus est, unum lumen, unumque principium?