Latin
Lines 1.717-1.726
Prosperus, Liber Sententiarum 1.717-726
Not analysed yet
CCCLIX
Ad uitandam tentationem uanae gloriae, melior est discentis conditio quam docentis. Tutius enim auditur ueritas quam praedicatur. Quoniam, cum doctrina recipitur, humilitas custoditur. Cum autem disputatio placet, uix est ut disserentem non pulset quantulacumque iactantia.
CCCLX
Periculosum est homini sibi placere, cui cauendum est superbire. Deus autem quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus, nec uult se sua uideri maiestate maiorem. Sed cum homini loquitur potentiam suam, non hoc agit ut ipse gloriosior, sed ut ille melior fiat et doctior. Nobis enim prodest auctorem nostrum agnoscere, et ei qui est super omnia subiacere, ut de quo non possumus comprehendere quid est, possimus sentire quod non est.
CCCLXI
Christiana obseruantia ad perfectae pietatis profectum per mutuam maxime peruenit indulgentiam peccatorum, dante nobis Domino suae bonitatis exemplum. Nam si ille, in quo nullum fuit omnino peccatum, interpellat pro peccatis nostris, quanto magis nos inuicem pro propriis orare debemus? Amplectenda quippe est homini, qui non omni potest carere peccato, tam benigna conditio, ut dimittendo delicta aliena, diluat sua.
CCCLXII
Iustorum desideriorum satietati tunc nihil deerit, quando Deus omnia in illis omnibus erit. Ad quam beatitudinem hi perueniunt, qui huic saeculo ante separationem animae a carne moriuntur, nec in eis inueniuntur cupiditatibus, quas sola superat dilectio Dei, ut et id patiatur iniquitas, quod elegit, et eo bono fruatur iustitia, quod amauit.
CCCLXIII
Qui sic confitetur Christum Deum, ut eundem hominem neget uerum, habentem scilicet unitam sibi nostrae carnis animaeque naturam, non est pro illo mortuus Christus, quia secundum hominem mortuus est Christus. Non reconciliatur per Mediatorem Deo. Vnus enim Deus, et unus Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus . Non iustificatur per ipsum, quia sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per oboedientiam unius hominis iusti constituentur multi . Non resurget in resurrectionem uitae, quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur . Nec ullus se beati Petri defendat exemplo, qui se multis lacrimis et accusauit et lauit, ut principem suum Ecclesia non negationis, sed paenitentiae imitatione sequeretur.