Latin
Lines 1.727-1.736
Prosperus, Liber Sententiarum 1.727-736
Not analysed yet
CCCLXIV
In quibusdam aeternis potest aliqua esse distantia, ipsa autem aeternitas absque diuersitate mensurae est. Multae quippe mansiones, in una uita uarias meritorum significant dignitates. Sed ubi Deus erit omnia in omnibus, fiet etiam in dispari claritate par gaudium, ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Quoniam per connexionem dilectionis, a gloria capitis nulla erit aliena pars corporis.
CCCLXV
Fides eorum qui Deum uisuri sunt, quod non uidet credit. Nam si uidet, non est fides. Credenti colligitur meritum, uidenti redditur praemium.
CCCLXVI
Male usurus eo quod uult accipere, Deo potius miserante non accipit. Proinde si hoc ab eo petitur unde homo exauditus laedatur, magis metuendum est, ne quod possit Deus non dare propitius, det iratus.
CCCLXVII
Qui diligit me ,inquit Dominus, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum . Quid est, diligam ? Tamquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat? Absit. Quomodo enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre diligeret? Quomodo, cum inseparabiliter operentur, separabiliter diligunt? Sed ad hoc diligam eum ,ad quod sequitur, et manifestabo ei meipsum, diligam et manifestabo ,id est, ad hoc diligam, ut manifestem. Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et mandatum fidei teneamus. Tunc ad hoc diliget, ut uideamus, et ipsam uisionem mercedem fidei capiamus. Quia et nos nunc diligimus credendo quod uidebimus, tunc autem diligemus uidendo quod credimus.
CCCLXVIII
Ita sunt in uite palmites, ut uiti nihil conferant, sed inde accipiant unde uiuant. Sic quippe uitis est in palmitibus, ut uitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de uiua radice alius pullulare; qui autem praecisus est, sine radice non potest uiuere.