Latin
Lines 1.91-1.110
Prosperus, Liber Sententiarum 1.91-110
Not analysed yet
XLVI
Sicut non impediunt ab aeterna uita iustum quaedam peccata uenialia, sine quibus haec uita non ducitur, sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus difficillime uita cuiuslibet pessimi hominis inuenitur.
XLVII
Cum uoluntas mala potestatem accipit ut efficiat quod cupit, ex iudicio Dei uenit, apud quem non est iniquitas. Punit enim etiam isto modo, nec ideo iniuste, quia occulte. Ceterum iniquus puniri se ignorat, nisi cum manifesto supplicio senserit nolens, quantum mali sit quod perpetrauit uolens.
XLVIII
Omnia uitia in malefactis tantummodo ualent, sola superbia etiam in recte factis cauenda est.
XLIX
Interest plurimum qualis sit usus, uel earum rerum quae prosperae, uel earum quae dicuntur aduersae. Nam bonus temporalibus, nec bonis extollitur, nec malis frangitur. Malus autem ideo huiusmodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur.
L
Mala mors putanda non est, quam bona uita praecesserit. Non enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. Non itaque multum curandum est necessario morituris, quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur.
LI
Ita non amittitur corporis sanctitas, manente animi sanctitate, etiam corpore oppresso, sicut amittitur sanctitas corporis, uiolata animi puritate, etiam corpore intacto.
LII
Maior animus merito dicendus est, qui uitam aerumnosam magis eligit ferre, quam fugere, et humanum iudicium, maximeque uulgare, quod plerumque caligine erroris inuoluitur, prae conscientiae luce ac puritate contemnere.
LIII
Iustis quidquid malorum ab iniquis dominis irrogatur, non poena est criminis, sed uirtutis examen. Nam bonus etiamsi seruiat, liber est, malus autem, etiamsi regnet, seruus est, nec unius hominis, sed, quod est grauius, tot dominorum quot uitiorum.
LIV
Nemo quidquam Domino recte uoueret, nisi ab ipso acciperet quod uoueret.
LV
Omnis substantia quae Deus non est, creatura est, et quae creatura non est, Deus est. Nulla igitur differentia est in Deitate Trinitatis, quoniam quod Deo minus est, Deus non est.