Latin
Lines 1.111-1.126
Prosperus, Liber Sententiarum 1.111-126
Not analysed yet
LVI
Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito.
LVII
Ordo temporum in aeterna Dei sapientia sine tempore est, nec aliqua sunt apud illum noua, qui fecit quae futura sunt.
LVIII
Voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium spiritaliumque motionum. Nihil enim fit uisibiliter et sensibiliter, quod non de inuisibili atque intelligibili summi imperatoris aula, aut iubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque republica.
LIX
Diabolus superbus hominem superbientem deduxit ad mortem. Christus humilis hominem oboedientem reduxit ad uitam. Quia sicut ille elatus cecidit, et deiecit consentientem, sic iste humiliatus surrexit, et erexit credentem.
LX
In rebus spiritalibus cum minor maiori adhaeret, sicut Creatori creatura, illa fit maior quam erat, non ille. Et hoc est maius esse, quod est melius esse, quia adhaerens creatura Creatori, non mole auctior, sed uirtute fit maior.
LXI
Excedit supereminentia Deitatis non solum usitati eloquii nostri, sed etiam intellegentiae facultatem. Verius enim cogitatur Deus quam dicitur, et uerius est quam cogitatur. Non parua autem notitiae pars est, si antequam scire possimus quid sit Deus, possumus scire quid non sit.
LXII
Omnes beati habent quod uolunt, quamuis non omnes qui habent quod uolunt, continuo sint beati. Continuo autem sunt miseri, qui uel non habent quod uolunt, uel id habent quod non recte uolunt. Propior ergo est beatitudini uoluntas recta, etiam non adepta quod cupit, quam praua, etiamsi quod cupit obtinuit.
LXIII
Magna hominis miseria est cum illo non esse, sine quo non potest esse. In quo enim est, sine dubio sine illo non est. Et tamen si eius non meminit, eumque non intellegit, neque diligit, cum illo non est.