Latin · ~8 min
Lines 3.1-3.48
Prudentius, Apotheosis 3.1-48
Not analysed yet
Plurima sunt sed pauca loquar, ne dira relatu
dogmata catholicam maculent male prodita linguam,
ille Patrem pellens solio detrudit in artum
corporis humani gestamen, nec pavet ipsum
obiectare neci duroque adfigere ligno.
passibilisne Deus? cuius species et imago
nulli visa umquam: nec enim conprendier illa
maiestas facilis sensuve oculisve manuve.
Ioannis magni celebris sententia praesto est,
haud umquam testata Deum potuisse videri.
ille Pater, quem nulla acies violenta tuendo
eminus ardentis penetravit acumine visus,
qui se forma hominis non induit, et Deitatis
inmensum adsumpto non temperat ore modove.
aut evangelici pietas spernenda libelli
iam, blaspheme, tibi est, aut numquam visa beati
vis intacta Patris, non admiscenda caducis.
sed tamen et Patris est specimen quod cernere fas sit,
humanis aliquando oculis concurrere promptum,
quod quamvis hebes intuitus speculamine glauco
umentique acie potuit nebulosus adire,
quisque hominum vidisse Deum memoratur, ab ipso
infusum vidit Gnatum; nam Filius hoc est,
quod de Patre micans se praestitit inspiciendum
per species quas possit homo conprendere visu.
nam mera maiestas est infinita, nec intrat
obtutus, aliquo ni se moderamine formet.
hoc vidit princeps generosi seminis Abram,
iam tunc dignati terras invisere Christi
hospes homo, in triplicem numen radiasse figuram.
hoc conluctantis tractarunt bracchia Iacob,
ipse dator legis divinae accedere coram
iussus, amicitiae conlato qui stetit ore
comminus et sacris coniunxit verba loquellis,
carnis in effigie Christum se cernere sensit.
sed maiora petens animum per vota tetendit
inconcessa homini, plusquam mortale laborans
ipsum, quantus erat, sine corpore visere Christum,
denique post multi sermonis mutua, postque
conspectum praesentis Eri et consortia longa,
quaeso ait ut liceat te nune, Deus optime, nosse.
respondit Dominus ‘mea, non me, eernere iustis
posteriora dabo.’ quid apertius, absque aliena
quam sumat faeie verbum non posse videri,
posse tamen, eum malit, idem numquam Patre viso
terrenis oeulis habitu se ostendere nostro,
saepe et in angelieas vel mortales moderatum
induci species, queat ut sub imagine eerni?