Latin · ~8 min
Lines 3.49-3.98
Prudentius, Apotheosis 3.49-98
Not analysed yet
hoc verbum est quod vibratum Patris ore benigno
sumpsit virgineo fragilem de corpore formam.
inde figura hominis nondum sub carne Moysi
obieeta effigiem nostri signaverat oris,
quod quandoque Deus verbi virtute eoactum
sumpturus corpus faciem referebat eandem.
sed tamen et sentam visa est excita cremare
flamma rubum. Deus in spinis volitabat aeutis,
vulnificasque eomas innoxius ignis agebat,
esset ut exemplo Deus inlapsurus in artus
spiniferos, sudibus quos texunt crimina densis
et peccata malis hirsuta doloribus inplent.
inculto nam stirpe frutex vitiosus iniquis
luxuriam virgis inhonesto effundere suco
coeperat et nodos per acumina crebra ligabat.
cernere erat steriles subito splendescere frondes,
accensisque eitum foliis magno inpete late
conlucere Deum, nec spinea laedere texta,
lambere sanguineos fructus et poma eruenta,
stringere mortiferi vitalia germina ligni,
quandoquidem tristes purgantur sanguine eulpae,
quem contorta rubus densis cruciatibus edit.
ergo nihil visum nisi quod sub carne videndum,
lumen imago Dei, verbum Deus et Deus ignis,
qui sentum nostri peccamen corporis inplet;
nam lucis genitor, verbi sator, auctor et ignis
creditur extra oculos, ut apostolus edocet auctor,
qui negat intuitu fontem Deitatis adiri,
credite, nemo deum vidit, mihi credite, nemo.
visibilis de fonte Deus, non ipse Dei fons
visibilis; cerni potis est qui nascitur, at non
innatus cerni potis est: latet os Patris illud
unde Deus qui visibilem se praestitit olim,
tale aliquid formans in sese quale secuta est
passio, quae corpus sibi vindicat; ardua nam vis
est inpassibilis, quoniam natura superni
ignis ad horrificas nescit descendere poenas,
nec capit humanis angoribus excruciari,
pura, serena, micans, liquido praelibera motu,
subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum,
cui non principium de tempore, sed super omne
tempus et ante diem maiestas cum Patre summo,
immo animus Patris et ratio, via consiliorum,
quae non facta manu nec voce creata iubentis
protulit imperium patrio ructata profundo,
hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis
aspergunt, alapis non vexat palma relisis,
nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt,
his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans
enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.