Latin · ~7 min
Lines 3.149-3.196
Prudentius, Apotheosis 3.149-196
Not analysed yet
stulta superstitio tacuit, vox festa quievit,
quae male conspicuae celebrabat imaginis aurum.
carmina sanctorum resonant iam sola virorum
triplice concentu regem laudantia caeli,
qui mare, qui terras, qui lucida sidera fecit,
ignibus et mediis securos texit alumnos.
semper in auxilium Sermo Patris omnipotentis
descendit servando homini, mortalia semper
admiscenda sibi proprio curavit amore,
ut socianda caro Dominoque inplenda perenni,
degenerem vitam quae tunc animalis agebat,
1
cernere consortem terreni adsuesceret oris,
participemque suum visu velut obside nosse,
et consanguineo paulatim accedere Christo.
ergo animalis homo quondam, nunc Spiritus illum
transtulit ad superi naturam seminis, ipsum
infundendo Deum mortalia vivificantem.
nunc nova materies solidata intercute flatu,
materies sed nostra tamen, de virgine tracta,
exuit antiquae conrupta exordia vitae,
inmortale bonum proprio spiramine sumens,
filius ille hominis, sed Filius ille Tonantis,
iam solus vultum Patris aspicit et videt ipsum.
nemo Patrem novit nisi Filius et cui monstrat
Filius, et nostri mediator et omnipotentis.
denique concludam brevis ut conpendia summae:
non Pater in carnem descendit, sed Patris arcem
sumpta caro ascendit, Natus per utrumque cucurrit.
Cede, profanator Christi, iam cede, Sabelli,
depositorque Patris Natique insane negator,
nonne Patrem violas dum Natum scire recusas?
quandoquidem non est genitor, nisi filius extet,
nec vocitare patrem potis es quem germine fraudas,
sed fortasse velis patriae pietatis honore
despoliare Deum, contentus nomine nudo,
quod Deus est, adimasque decus Patris et generis vim.
ecquis in idolio recubans inter sacra mille
ridiculosque deos venerans sale, caespite, ture,
non putat esse deum summum et super omnia solum?
quamvis Saturnis Iunonibus et Cythereis,
portentisque aliis fumantes consecret aras,
attamen in caelum quotiens suspexit, in uno
constituit ius omne deo, cui serviat ingens
virtutum ratio variis instructa ministris,
quae gens tam stolida est animis, tam barbara linguis,
quaeve superstitio tam sordida, quae caniformem
latrantemque throno caeli praeponat Anubem?