Latin · ~8 min
Lines 3.99-3.148
Prudentius, Apotheosis 3.99-148
Not analysed yet
ille famem patitur, fel potat et haurit acetum,
ille pavet mortis faciem, tremit ille dolorem.
dicite, sacrilegi doctores, qui Patre summo
desertum iacuisse thronum contenditis illo
tempore quo fragiles Deus est inlapsus in artus,
ergo Pater passus? quid non malus audeat error?
ipse puellari conceptus sanguine crevit?
ipse verecundae distendit virginis alvum?
et iam falsiloqua est divini pagina libri,
quae verbum in carnis loquitur fluxisse figuram?
at non, qui verbi Pater est, caro factus habetur.
fige gradum, Scriptura, tuum; nil mobile et anceps
adfirmasse decet: Pater est, quem cernere nulli
est licitum; Pater est, qui numquam visus in orbe est,
nec mundana inter radiavit lumina coram.
verbum conspicuum misit, missumque recepit
cum voluit: verbo praestrinxit viscera purae
virginis, et verbo struxit puerilia membra,
ipse quidem in terris virtute et numine praesens
semper adest quocumque loci, nec pars vacat ulla
maiestate Patris; nusquam est genitor Deus absens,
per verbum sed semper adest; atque inde Philippo
Christus ait ‘tanto tecum iam tempore versor,
et Patrem te nosse negas, quem perspicis in me?’
est invisibilis donum Patris edere natum
visibilem, per quem valeat Pater ipse videri,
nec solis sanctorum oculis, sed lumine cassis
caecorum; caecos loquor, atra socordia quorum
corde tenebroso verum perpendere nescit,
quem si perspicuum mortalibus infitiaris,
fare age, quem videat Babylonis ab arce tyrannus
innocuas inter flammas procul exspatiantem,
calcantem rapidos inadustis fratribus ignes,
nempe ait ‘o proceres, tris vasta incendia anhelis
accepere viros fornacibus; additus unus
ecce vaporiferos ridens intersecat ignes.
Filius ille Dei est; fateorque et victus adoro.
inrisas removete faces, taedasque tepentes
subtrahite; friget succensi sulpuris ardor.
Filius (haud dubium est) agit haec miracula rerum,
quem video, Deus ipse, Dei certissima proles,
imperat inmensis ardoribus et domat iras,
insultans famulante rogo, piceosque furores
conprimit et rabiem flammarum algescere cogit,
barbaricos calida aura sinus non tangere iussa
praeterit et tenues stridens transcurrit amictus,
ipse per Assyrios metuit vapor ire tiaras,
ne coma fusa umeris fumo obsordescat amaro.’
haec ait, et varios iubet obmutescere cantus,
organa, sambucas, citharas calamosque tubasque.