Latin · ~7 min
Lines 3.379-3.421
Prudentius, Apotheosis 3.379-421
Not analysed yet
Hebraeus pangit stilus, Attica copia pangit,
pangit et Ausoniae facundia tertia linguae,
Pilatus iubet ignorans ‘I, scriba, tripictis
digere versiculis quae sit subfixa potestas,
fronte crucis titulus sit triplex, triplice lingua
agnoscat Iudaea legens et Graecia norit
et venerata Deum percenseat aurea Roma.’
quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit,
quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu,
quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat,
organa disparibus calamis quod consona miscent,
aemula pastorum quod reddunt vocibus antra,
Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum
muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur,
o nomen praedulce mihi! lux et decus et spes
praesidiumque meum, requies o certa laborum,
blandus in ore sapor, fragrans odor, inriguus fons,
castus amor, pulchra species, sincera voluptas!
si gens surda negat sibi tot praeconia de te,
tam multas rerum voces elementaque tantae
nuntia laetitiae stolidas intrare per aures,
audiat insanum bacchantis energima monstri,
quod rabidus clamat capta inter viscera daemon,
et credat miseranda suis. torquetur Apollo
nomine percussus Christi, nec fulmina Verbi
ferre potest; agitant miserum tot verbera linguae,
quot laudata Dei resonant miracula Christi.
intonat antistes Domini ‘fuge, callide serpens,
exue te membris, et spiras solve latentes,
mancipium Christi, fur corruptissime, vexas.
desine, Christus adest, humani corporis ultor:
non licet ut spolium rapias, cui Christus inhaesit.
pulsus abi, ventose liquor; Christus iubet, exi.’
has inter voces medias Cyllenius ardens
eiulat, et notos suspirat Iuppiter ignes,
ecce Gerasenos legio ruit effera porcos,
et post multiplices busti sub rupe catenas,
poenarum gemitus longis grunnitibus edit.
clamarat, sed ab ore hominis ‘cognoscimus, Iesu
nate Deo, nate sceptris et germine David,
quid sis, quid venias; qua nos virtute repellas
novimus, adventusque tui terrore iacemus.’
haec, Iudaea, tuas vox non pervenit ad aures?